|
In quo praedestinationis et gratiae veritas propugnatur contra
Semipelagianos, homines videlicet a Pelagiana haeres omnino nequaquam
recedentes, dum salutis initium ac fidei ex nobis ipsis esse volunt,
ut hoc tanquam merito praecedente caetera bona dono Dei consequantur.
Ostendit Augustinus, donum Dei esse, non solum incrementum, sed
ipsum quoque initium fidei. Hac de re se aliter sensisse aliquando,
et in opusculis ante suum episcopatum scriptis errasse non diffitetur,
velut in illa quam objectant, Expositione propositionum ex Epistola
ad Romanos. At postea convictum se indicat hoc praecipue testimonio,
Quid autem habes quod non accepisti? quod testimonium de ipsa etiam
fide accipiendum probat. Fidem inter alia numerandam esse opera,
quibus Dei gratiam praeveniri negat Apostolus, cum dicit, Non ex
operibus. Gratia duritiam cordis aufferri; et ad Christum venire
omnes qui a Patre docentur ut veniant: quos autem docet, misericordia
docere; et quos non docet, judicio non docere. Locum ex ipsius
Epistola 102, quaest. 2, de tempore christianae religionis, qui
a Semipelagianis allegatur, posse recte salva gratiae ac
praedestinationis doctrina explicari. Docet quid inter gratiam
intersit et praedestinationem. Porro praedestinatione Deum ea
praescivisse quae fuerat ipse facturus. Praedestinationis
adversarios, qui ad incertum voluntatis Dei deduci se nolle dicuntur,
miratur malle seipsos infirmitati suae, quam firmitati promissionis
Dei committere. Eosdem hac auctoritate, Si credideris, salvus
eris, abuti commonstrat. Gratiae ac praedestinationis veritatem
relucere in parvulis qui salvantur, nullis suis meritis discreti a
caeteris qui pereunt. Non enim inter eos discerni ex praescientia
meritorum, quae si diutius viverent fuerant habituri. Ab adversariis
illud injuria tanquam non canonicum testimonium respui, quod in eam rem
attulit, Raptus est ne malitia, etc. Praeclarissimum exemplum
praedestinationis et gratiae esse ipsum Salvatorem, in quo homo, ut a
Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus Salvator et
Filius Dei unigenitus esset, nullis praecedentibus vel operum vel
fidei meritis comparavit, Praedestinatos vocari certa quadam electorum
propria vocatione; atque ante mundi constitutionem electos esse, non
quia credituri praesciebantur et futuri sancti, sed ut tales essent per
ipsam electionem gratiae, etc.
|
|