|
1. Dixisse quidem Apostolum scimus in Epistola ad Philippenses,
Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem tutum est
(Philipp. III, 1). Idem tamen scribens ad Galatas, cum se
satis apud eos egisse perspiceret, quod illis per ministerium sermonis
sui necessarium esse cernebat: De caetero, inquit, laborem mihi nemo
praestet; vel, sicut in plerisque codicibus legitur, nemo mihi
molestus sit (Galat. VI, 17). Ego autem quamvis me moleste
ferre confitear, quod divinis eloquiis quibus Dei gratia praedicatur
(quae omnino nulla est, si secundum merita nostra datur), tam multis
manifestisque non ceditur: vestrum tamen studium fraternamque
dilectionem, filii charissimi Prosper et Hilari, qua eos qui tales
sunt, ita non vultis errare, ut post tot libros de hac re vel
epistolas meas, adhuc me desideretis hinc scribere, tantum amo,
quantum non possum dicere; et tantum me amare, quantum debeo, non
audeo dicere. Quapropter ecce rescribo vobis, et licet jam non
vobiscum, tamen etiam per vos adhuc ago, quod me satis egisse
credebam.
2. Consideratis enim litteris vestris videre mihi videor eos
fratres, pro quibus geritis piam curam, ne teneant poeticam
sententiam, qua dictum est,
(Virgil.,
Aeneid. lib. 11, vers. 309); et in illud incurrant quod non
poetice, sed prophetice dictum est, Maledictus omnis qui spem habet
in homine (Jerem. XVII, 5), eo modo esse tractandos, quo
tractavit Apostolus, quibus ait, Et si quid aliter sapitis, hoc
quoque vobis Deus revelabit. Adhuc quippe in quaestione caligant de
praedestinatione sanctorum: sed habent unde, si quid aliter in ea
sapiunt, hoc quoque illis revelet Deus, si in eo ambulent in quod
pervenerunt. Propter quod Apostolus cum dixisset, Si quid aliter
sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: Verumtamen, inquit, in
quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16).
Pervenerunt autem isti fratres nostri, pro quibus sollicita est pia
charitas vestra, ut credant cum Ecclesia Christi, peccato primi
hominis obnoxium nasci genus humanum, nec ab isto malo nisi per
justitiam secundi hominis aliquem liberari. Pervenerunt etiam, ut
praeveniri voluntates hominum Dei gratia fateantur, atque ad nullum
opus bonum vel incipiendum vel perficiendum sibi quemquam sufficere
posse consentiant. Retenta ergo ista in quae pervenerunt, plurimum
eos a Pelagianorum errore discernunt. Proinde, si in eis ambulent et
orent eum qui dat intellectum, si quid de praedestinatione aliter
sapiunt, ipse illis hoc quoque revelabit: tamen etiam nos impendamus
eis dilectionis affectum ministeriumque sermonis, sicut donat ille quem
rogavimus, ut in his litteris ea quae illis essent apta et utilia
diceremus. Unde enim scimus ne forte Deus noster id per hanc nostram
velit efficere servitutem, qua eis in Christi libera charitate
servimus?
|
|