|
3. Prius itaque fidem qua christiani sumus, donum Dei esse debemus
ostendere: si tamen diligentius id facere possumus, quam in
voluminibus tot tantisque jam fecimus. Sed nunc eis respondendum esse
video, qui divina testimonia, quae de hac re adhibuimus, ad hoc
dicunt valere, ut noverimus ex nobis quidem nos habere ipsam fidem,
sed incrementum ejus ex Deo: tanquam fides non ab ipso donetur nobis,
sed ab ipso tantum augeatur in nobis, eo merito, quo coepit a nobis.
Non ergo receditur ab ea sententia, quam Pelagius ipse in episcopali
judicio Palaestino, sicut eadem Gesta testantur, damnare compulsus
est,
|
“Gratiam Dei secundum merita nostra dari ;”
|
|
si non pertinet
ad Dei gratiam quod credere coepimus, sed illud potius quod propter
hoc nobis additur, ut plenius perfectiusque credamus: ac per hoc,
initium fidei nostrae priores damus Deo, ut retribuatur nobis et
supplementum ejus; et si quid aliud fideliter poscimus.
4. Sed contra haec cur non potius audimus: Quis prior dedit ei, et
retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia (Rom. XI, 35, 36)? Et ipsum igitur initium fidei
nostrae, ex quo, nisi ex ipso est? Neque enim hoc excepto ex ipso
sunt caetera: sed ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
Quis autem dicat eum qui jam coepit credere, ab illo in quem credidit
nihil mereri? Unde fit ut jam merenti caetera dicantur addi
retributione divina; ac per hoc gratiam Dei secundum merita nostra
dari: quod objectum sibi Pelagius, ne damnaretur, ipse damnavit.
Quisquis igitur hanc damnabilem vult ex omni parte vitare sententiam,
veraciter intelligat dictum, quod Apostolus ait: Vobis donatum est
pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini
pro eo (Philipp. I, 29). Utrumque ostendit Dei donum, quia
utrumque dixit esse donatum. Nec ait, Ut plenius et perfectius
credatis in eum; sed, ut credatis in eum. Nec se ipsum misericordiam
consecutum dixit, ut fidelior, sed ut fidelis esset (I Cor.
VII, 25). quia sciebat non se initium fidei suae priorem dedisse
Deo, et retributum sibi ab illo ejus augmentum; sed ab eo se factum
fidelem, a quo et apostolus factus est. Nam scripta sunt etiam fidei
ejus initia (Act. IX), suntque ecclesiastica celebri lectione
notissima. Aversus quippe a fide quam vastabat, eique vehementer
adversus, repente est ad illam gratia potentiore conversus;
convertente illo cui hoc ipsum facturo per prophetam dictum est, Tu
convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7): ut non solum
ex nolente fieret volens credere; verum etiam ex persecutore
persecutionem in ejus fidei, quam persequebatur, defensione
pateretur. Donatum quippe illi erat a Christo, non solum ut crederet
in eum, verum etiam ut pateretur pro eo.
5. Et ideo commendans istam gratiam, quae non datur secundum aliqua
merita, sed efficit omnia bona merita: Non quia idonei sumus,
inquit, cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia
nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Attendant hic, et
verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex
Deo esse fidei supplementum. Quis enim non videat, prius esse
cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius
cogitaverit esse credendum. Quamvis enim raptim, quamvis celerrime
credendi voluntatem quaedam cogitationes antevolent, moxque illa ita
sequatur, ut quasi conjunctissima comitetur; necesse est tamen ut
omnia quae creduntur, praeveniente cogitatione credantur. Quanquam et
ipsum credere, nihil aliud est, quam cum assensione cogitare. Non
enim omnis qui cogitat, credit; cum ideo cogitent plerique, ne
credant: sed cogitat omnis qui credit, et credendo cogitat, et
cogitando credit. Quod ergo pertinet ad religionem atque pietatem (de
qua loquebatur Apostolus), si non sumus idonei cogitare aliquid quasi
ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est; profecto non
sumus idonei credere aliquid quasi ex nobismetipsis, quod sine
cogitatione non possumus, sed sufficientia nostra qua credere
incipiamus, ex Deo est. Quocirca, sicut nemo sibi sufficit ad
incipiendum vel perficiendum quodcumque opus bonum; quod jam isti
fratres, sicut vestra scripta indicant (In Epistola Hilarii, n.
2, supra, col. 953-954), verum esse consentiunt; unde in
omni opere bono et incipiendo et perficiendo sufficientia nostra ex Deo
est: ita nemo sibi sufficit vel ad incipiendam vel ad perficiendam
fidem, sed sufficientia nostra ex Deo est: quoniam fides si non
cogitetur, nulla est; et non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex
nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
6. Cavendum est, fratres dilecti a Deo, ne homo se extollat
adversus Deum, cum se dicit facere quod promisit Deus. Nonne fides
gentium promissa est Abrahae, et ille dans gloriam Deo, plenissime
credidit quoniam quod promisit, potens est et facere (Rom. IV,
20, 21)? Ipse igitur fidem gentium facit, qui potens est facere
quod promisit. Porro, si operatur Deus fidem nostram, miro modo
agens in cordibus nostris ut credamus; numquid metuendum est ne totum
facere non possit, et ideo homo sibi primas ejus vindicat partes, ut
novissimas ab illo accipere mereatur? Videte si aliud agitur isto
modo, nisi ut gratia Dei secundum merita nostra detur quolibet modo,
ac sic gratia jam non sit gratia. Redditur namque hoc pacto debita,
non donatur gratis: debetur enim credenti, ut a Domino ipsa fides
ejus augeatur, et sit merces fidei coeptae fides aucta; nec
attenditur, cum hoc dicitur, non secundum gratiam, sed secundum
debitum istam mercedem credentibus imputari. Cur autem non totum
tribuatur homini, ut qui sibi potuit instituere quod non habebat, ipse
quod instituit augeat, omnino non video: nisi quia resisti non potest
divinis manifestissimis testimoniis, quibus et fides, unde pietatis
exordium sumitur, donum Dei esse monstratur; quale est illud, quod
unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Id. XII, 3); et
illud, Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino
Jesu Christo (Ephes. VI, 23); et caetera talia. Nolens
ergo his tam claris testimoniis repugnare, et tamen volens a se ipso
sibi esse quod credit, quasi componit homo cum Deo, ut partem fidei
sibi vindicet, atque illi partem relinquat: et quod est elatius,
primam tollit ipse, sequentem dat illi; et in eo quod dicit esse
amborum, priorem se facit, posteriorem Deum.
|
|