|
7. Non sic pius atque humilis doctor ille sapiebat: Cyprianum
beatissimum loquor, qui dixit,
|
“In nullo gloriandum, quando nostrum
nihil sit”
|
|
(Ad Quirinum, lib. 3, cap. 4). Quod ut
ostenderet, adhibuit Apostolum testem dicentem, Quid autem habes
quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non
acceperis (I Cor. IV, 7)? Quo praecipue testimonio etiam ipse
convictus sum, cum similiter errarem, putans fidem qua in Deum
credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis, et per
illam nos impetrari Dei dona quibus temperanter et juste et pie vivamus
in hoc saeculo. Neque enim fidem putabam Dei gratia praeveniri, ut
per illam nobis daretur quod posceremus utiliter; nisi quia credere non
possemus, si non praecederet praeconium veritatis: ut autem praedicato
nobis Evangelio consentiremus, nostrum esse proprium, et nobis ex
nobis esse arbitrabar. Quem meum errorem nonnulla opuscula mea satis
indicant, ante episcopatum meum scripta. In quibus est illud quod
commemorastis in litteris vestris (In Epist. Hilarii, n. 3,
supra, col. 955-956), ubi est expositio quarumdam
propositionum ex Epistola quae est ad Romanos. Denique, cum mea
cuncta opuscula retractarem, eamque retractionem stilo prosequerer,
cujus operis jam duos absolveram libros, antequam scripta vestra
prolixiora sumpsissem, cum ad hunc librum retractandum in primo
volumine pervenissem, sic inde locutus sum:
inquam,
|
“quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum
esse majorem; et quid in eodem majore similiter nondum nato
reprobaverit: de quibus propter hoc commemoratur, quamvis longe postea
prolatum, propheticum testimonium, Jacob dilexi, Esau autem odio
habui (Rom. IX, 13; Malach. I, 3); ad hoc perduxi
ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cujusquam in
praescientia, quae ipse daturus est; sed fidem elegit in
praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegerit,
cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando, etiam aeternam vitam
consequeretur. Nondum diligentius quaesiveram, nec adhuc inveneram,
qualis sit electio gratiae; de qua idem dicit apostolus, Reliquiae
per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5): quae
utique non est gratia, si eam merita ulla praecedant: ne jam quod
datur, non secundum gratiam, sed secundum debitum, reddatur potius
meritis, quam donetur. Proinde quod continuo dixi, Dicit enim idem
apostolus, Idem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor.
XII, 6); nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in
omnibus: ac deinde subjunxi, Quod ergo credimus, nostrum est; quod
autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum
sanctum; profecto non dicerem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter
Dei munera reperiri, quae dantur in eodem Spiritu. Utrumque ergo
nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est
per Spiritum fidei et charitatis. Neque enim sola charitas, sed,
sicut scriptum est, Charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu
Christo (Ephes. VI, 23). Et quod paulo post dixi, Nostrum
est enim credere et velle; illius autem, dare credentibus et
volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum, per quem
charitas diffunditur in cordibus nostris, verum est quidem, sed eadem
regula; et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem; et
utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Ac per hoc quod
etiam postea dixi, Quia neque velle possumus, nisi vocemur: et cum
post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra, et cursus
noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat, et perducat quo
vocat; ac deinde subjunxi, Manifestum est ergo, non volentis neque
currentis, sed miserentis Dei esse (Rom. IX, 16) quod bene
operamur: omnino verissimum est. Sed parum de ipsa vocatione
disserui, quae fit secundum propositum Dei: non enim omnium qui
vocantur talis est, sed tantum electorum. Itaque quod paulo post
dixi, Sicut enim in his quos elegit Deus. non opera, sed fides
inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur; sic in his quos
damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam
poenam etiam male operentur; verissime dixi, sed fidei meritum etiam
ipsum esse donum Dei, nec putavi quaerendum esse, nec dixi. Et alio
loco: Cujus enim miseretur, inquam, facit eum bene operari; et quem
obdurat (Ibid., 18), relinquit eum et male operetur: sed et
illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur, et ista obduratio
praecedenti iniquitati. Quod quidem verum est; sed adhuc quaerendum
erat, utrum et meritum fidei de misericordia Dei veniat ; id est,
utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis
est, an etiam facta fuerit, ut fidelis esset. Legimus enim dicente
Apostolo, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor.
VII, 25): non ait, quia fidelis eram. Fideli ergo datur
quidem, sed data est etiam ut esset fidelis. Rectissime itaque alio
loco in eodem libro dixi, Quoniam si non ex operibus, sed
misericordia Dei et vocamur ut credamus, et credentibus praestatur ut
bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia, quamvis
minus ibi diligenter de illa, quae per Dei propositum fit, vocatione
tractaverim”
|
|
(Retract. lib. 1, cap. 23, n. 3, 4).
|
|