|
8. Videtis certe quid tunc de fide atque operibus sentiebam, quamvis
de commendanda gratia Dei laborarem: in qua sententia istos fratres
nostros esse nunc video; quia non sicut legere libros meos, ita etiam
in eis curaverunt proficere mecum. Nam si curassent, invenissent
istam quaestionem secundum veritatem divinarum Scripturarum solutam in
primo libro duorum, quos ad beatae memoriae Simplicianum scripsi
episcopum Mediolanensis Ecclesiae, sancti Ambrosii successorem, in
ipso exordio episcopatus mei. Nisi forte non eos noverunt: quod si
ita est, facite ut noverint. De hoc primo duorum illorum libro in
secundo Retractationum primum locutus sum; qui sermo meus ita se
habet:
inquam,
|
“quos elaboravi episcopus, primi duo
sunt ad Simplicianum Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui
beatissimo successit Ambrosio, de diversis quaestionibus, quarum duas
ex Epistola Pauli apostoli ad Romanos in primum librum contuli.
Harum prior est de eo quod scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex
peccatum est? Absit; usque ad illud ubi ait, Quis me liberabit de
corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum (Rom. VII, 7-25). In qua illa Apostoli verba,
Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum (Ibid., 14): et
caetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo
exposui, tanquam homo describatur adhuc sub lege, nondum sub gratia
constitutus. Longe enim postea, etiam spiritualis hominis (et hoc
probabilius) esse posse illa verba cognovi. Posterior in hoc libero
quaestio est ab eo loco ubi ait, Non solum autem, sed et Rebecca ex
uno concubitu habens Isaac patris nostri: usque ad illud ubi ait,
Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti
essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Id. IX,
10-29). In cujus quaestionis solutione laboratum est quidem pro
libro arbitrio voluntatis humanae; sed vicit Dei gratia: nec nisi ad
illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intelligatur
Apostolus, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non
accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis
(I Cor. IV, 7)? Quod volens etiam martyr Cyprianus
ostendere, hoc totum ipso titulo definivit, dicens: In nullo
gloriandum, quando nostrum nihil sit”
|
|
(Retract. lib. 2, cap.
1, n. 1). Ecce quare dixi superius, hoc apostolico praecipue
testimonio etiam me ipsum fuisse convictum: cum de hac re aliter
saperem; quam mihi Deus in hac quaestione solvenda, cum ad episcopum
Simplicianum, sicut dixi, scriberem, revelavit. Hoc igitur
Apostoli testimonium, ubi ad reprimendam hominis inflationem dixit,
Quid enim habes quod non accepisti? non sinit quemquam fidelium
dicere, Habeo fidem quam non accepi. Reprimitur omnino his
apostolicis verbis tota hujus responsionis elatio. Sed ne hoc quidem
potest dici: Quamvis non habeam perfectam fidem, habeo tamen ejus
initium, quo in Christum primitus credidi. Quia et hic respondetur:
Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid
gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?
|
|