|
9. Illud vero quod putant,
de hac fide ideo non posse dici, Quid
enim habes quod non accepisti? quia in eadem natura remansit, licet
vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit (In Epistola
Hilarii, n. 4, supra, col. 955-956): nihil ad id quod
volunt valere intelligitur, si cur hoc Apostolus dixerit cogitetur.
Agebat enim, ne quisquam gloriaretur in homine; quoniam dissensiones
exortae fuerant inter Corinthios christianos, ita ut unusquisque
diceret, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo; alius
vero, Ego Cephae: et inde ventum est, ut diceret, Stulta mundi
elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus,
ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit
Deus, et ea quae non sunt tanquam sint, ut quae sunt evacuet; ut non
glorietur coram Deo omnis caro. Hic certe contra humanam superbiam
satis clara est Apostoli intentio, ne in homine quisquam glorietur,
ac per hoc nec in se ipso. Denique cum dixisset, ut non glorietur
coram Deo omnis caro; ut ostenderet in quo debeat homo gloriari, mox
addidit, Ex ipso autem, vos estis in Christo Jesu, qui factus est
nobis sapientia a Deo et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur
(I Cor. I, 12, 27-31): inde pervenit ista ejus
intentio, ut postea increpans dicat, Adhuc enim carnales estis: cum
enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et
secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum
Pauli, alius autem, Ego Apollo; nonne homines estis? Quid ergo
est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos credidistis: et
unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed
Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque
qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Videtisne nihil agere
Apostolum, nisi ut humilietur homo, et exaltetur Deus solus?
Quandoquidem in eis qui plantantur et rigantur, nec ipsum plantatorem
et rigatorem dicit esse aliquid, sed qui incrementum dat, Deum :
quamvis et hoc ipsum quod ille plantat, hic rigat, non ipsis, sed
Domino tribuat, dicens: Unicuique sicut Dominus dedit. Ego
plantavi, Apollo rigavit. Hinc ergo in eadem intentione persistens,
ad hoc venit ut diceret, Itaque nemo glorietur in homine (Id.
III, 2-7, 21). Jam enim dixerat, Qui gloriatur, in
Domino glorietur. Post haec et alia nonnulla quae his connectuntur,
ad hoc perducitur eadem ipsa ejus intentio, ut dicat: Haec autem,
fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos; ut in nobis
discatis, ne supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus
alterum. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non
accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis
(Id. IV, 6, 7)?
10. In hac Apostoli evidentissima intentione, qua contra humanam
superbiam loquitur, ne quisquam in homine, sed in Domino glorietur,
dona Dei naturalia suspicari, sive ipsam totam perfectamque naturam,
qualis in prima conditione donata est, sive vitiatae naturae
qualescumque reliquias, nimis, quantum existimo, absurdum est.
Numquid enim per haec dona quae omnibus communia sunt hominibus,
discernuntur homines ab hominibus? Hic autem prius dixit, Quis enim
te discernit? et deinde addidit, Quid autem habes quod non
accepisti? Posset quippe dicere homo inflatus adversus alterum,
Discernit me fides mea, justitia mea, vel si quid aliud. Talibus
occurrens cogitationibus bonus doctor, Quid autem habes, inquit,
quod non accepisti? A quo, nisi ab illo qui te discernit ab alio,
cui non donavit quod donavit tibi? Si autem et accepisti, ait, quid
gloriaris quasi non acceperis? Num, quaeso, agit aliud, nisi ut qui
gloriatur, in Domino glorietur? Nihil autem huic sensui tam
contrarium est, quam de suis meritis sic quemquam gloriari, tanquam
ipse sibi ea fecerit, non gratia Dei: sed gratia quae bonos discernit
a malis, non quae communis est bonis et malis. Sit ergo gratia
naturae attributa, qua sumus animantia rationalia, discernimurque a
pecoribus; sit etiam gratia naturae attributa, qua in ipsis hominibus
a deformibus pulchri, vel ingeniosi discernuntur a tardis, ac si quid
ejusmodi est: sed non se ille, quem coercebat Apostolus, adversus
pecus inflabat, nec adversus hominem alterum de aliquo naturali munere
quod inesse posset et pessimo; sed aliquod bonum quod pertineret ad
vitam bonam, sibi non Deo tribuens inflabatur, quando audire meruit,
Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Ut
enim sit naturae, fidem posse habere; numquid et habere? Non enim
omnium est fides (II Thess. III, 2); cum fidem posse habere
sit omnium. Non autem ait Apostolus, Quid autem potes habere, quod
non acccepisti ut posses habere; sed ait, Quid autem habes quod non
accepisti? Proinde posse habere fidem, sicut posse habere
charitatem, naturae est hominum: habere autem fidem quemadmodum habere
charitatem, gratiae est fidelium. Illa itaque natura, in qua nobis
data est possibilitas habendi fidem, non discernit ab homine hominem:
ipsa vero fides discernit ab infideli fidelem. Ac per hoc, ubi
dicitur, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non
accepisti? quisquis audet dicere, Habeo ex me ipso fidem, non ergo
accepi; profecto contradicit huic apertissimae veritati: non quia
credere vel non credere non est in arbitrio voluntatis humanae, sed in
electis praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec.
LXX). Ideo ad ipsam quoque fidem, quae in voluntate est,
pertinet, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non
accepisti?
|
|