|
Erat David vir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non
vulgari voluptate, sed fideli voluntate dilexerit; eaque Deo suo,
qui verus est Deus, mystica rei magnae figuratione servierit.
Diversorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus, concordi
varietate compactam bene ordinatae civitatis insinuat unitatem.
Denique omnis fere prophetia ejus in Psalmis est: quos centum
quinquaginta liber continet, quem Psalmorum vocamus: in quibus
nonnulli volunt, eos solos factos esse a David, qui ejus nomine
inscripti sunt: sunt etiam qui putant non ab eo factos, nisi qui
praenotantur, Ipsius David; qui vero habent in titulis, Ipsi
David, ab aliis factos, personae ipsius fuisse coaptatos. Quae
opinio voce evangelica Salvatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod
ipse David in Spiritu Christum dixerit esse suum Dominum (Matth.
XXII, 43): quoniam psalmus centesimus nonus sic incipit:
Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam
inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et certe idem psalmus non habet
in titulo, Ipsius David; sed Ipsi David, sicut plurimi. Mihi
autem credibilius videntur existimare, qui omnes illos centum
quinquaginta Psalmos ejus operi tribuunt, eumque aliquos praenotasse
etiam nominibus aliorum, aliquid quod ad rem pertineat figurantibus:
caeteros autem nullius hominis nomen in titulis habere voluisse; sicut
ei varietatis hujus dispositionem, quamvis latebrosam, non tamen
inanem, Dominus inspiravit. Nec movere debet ad hoc non credendum,
quod nonnullorum nomina Prophetarum, qui longe post David regis
tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta, et
quae ibi dicuntur, velut ab eis dici videntur. Neque enim non potuit
propheticus Spiritus prophetanti regi David haec etiam futurorum
Prophetarum nomina revelare, ut aliquid quod eorum personae
conveniret, prophetice cantaretur: sicut rex Josias exorturus et
regnaturus post annos amplius quam trecentos, cuidam prophetae, qui
etiam facta ejus futura praedixit, cum suo nomine revelatus est.
|
|