S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE QUANTITATE ANIMAE LIBER UNUS


ADMONITIO DE SEQUENTE LIBRO DE QUANTITATE ANIMAE.

Dialogum de Animae Quantitate cum Evodio habuit Augustinus, uti prodit ipse epistola centesima sexagesima secunda, eidem Evodio nonnullas rursum de anima quaestions proponent rescribens his verbis: Illa si relegas . . . . . quae te conferente mecum ac sermocinante conscripsi sive de Quantitate Animae, sive de Libero Arbitrio invenies unde dissolvas, etiam sine mea opera, dubitationes tuas (Epist. 162, n. 2). Inspectis porro locis illis in quibus editiones cum Mss. aliquot non admodum vetustis praeferunt Augustini et Adeodati veluti interlocutorum nomina; nihil in antiquis codicibus deprehensum a nobis est, praeter incertos quosdam characteres interrogationibus et responsionibus indigitandis interscriptos. Quapropter Adeodati nomen expungi oportuit: enimvero quo tempore dialogus hicce habebatur, vix adolescentiam attigerat Adeodatus; at is qui cum Augustino colloquitur, juvenem se esse dicit, cap. 24, n. 46.

Visum autem est id operis non movere loco quem habita argumenti ratione obtinuit hactenus in editis, in quibus proxime post librum de Animae Immortalitate subsequitur. Testatur porro Augustinus libro primo Retractationum, capite septimo, se jam baptizatum, cum Romae esset, scripsisse libros de moribus Ecclesiae catholicae, et de Moribus Manichaeorum; tum in sequente capite istum quo de agimus dialogum eadem in urbe habuisse; postea vero libros de Libero Arbitrio ibidem incoeptos recenset: atque idcirco dialogum huncce versus initium anni Christi trecentesimi octogesimi octavi collocamus. Cum enim superiore anno Romam venisset Augustinus, magnam quoque sequentis anni partem ibi transegit, atque interea temporis libros praefatos conscripsit.