|
13. A. Deus hoc faciet, qui aut de solis talibus rebus, aut
certe de his maxime deprecandus est. Sed ad rem quam institueram
redeamus. Nam si et quid sit linea, et quid sit figura jam tibi notum
est, dic quod abs te quaero, id est utrum putes ullam figuram fieri
posse, si linea ex utraque parte, aut ex altera per infinitum
ducatur? E. Nullo modo id fieri posse confirmo. A. Quid igitur
agendum est ut figuram faciamus? E. Quid, nisi ut illa linea
infinita non sit, et ducatur in circulum, ut ex alia parte se
contingat? non enim video, quomodo aliter possit ex una linea concludi
aliquod spatium; quod nisi fiat, secundum tuam descriptionem, figura
non erit. A. Quid, si rectis lineis figuram facere velim? potest
fieri ut de una linea fiat, an non potest? E. Nullo modo. A.
Quid, duabus? E. Ne hoc quidem. A. Quid, tribus? E. Video
posse. A. Bene igitur nosti ac tenes, cum figura lineis rectis
facienda est, minus quam tribus non posse. An si ulla tibi adversetur
ratio, de hac te sententia devocabit? E. Plane si quis mihi hoc
falsum esse monstraverit, nihil erit quod me scire posse confidam.
A. Nunc ergo illud responde, quomodo tribus lineis figuram feceris?
E. Cum se finibus jungunt. A. Quid? ubi se jungunt, nonne
videtur tibi angulus fieri? E. Ita est. A. Quot ergo angulis
haec figura constat? E. Totidem quot lineis. A. Quid? ipsas
lineas pares constituis, an impares? E. Pares. A. Quid? anguli
tantumdem omnes patent, an est alius alio contractior vel apertior?
E. Etiam ipsos pares esse video. A. Potestne fieri, ut in
figura, quae tribus rectis paribus lineis facta sit, impares anguli
sint; an non potest? E. Nullo prorsus modo. A. Quid? si rectis
lineis tribus, sed imparibus figura constet, possunt etiam in ista
pares esse anguli, an aliud intelligis? E. Omnino non possunt.
A. Recte dicis: sed dic, quaeso, quaenam tibi figura melior
videatur et pulchrior? eane quae paribus, an quae imparibus lineis
constat? E. Quis dubitet eam esse meliorem in qua aequalitas
praevalet?
|
|