CAPUT IX. Quae figura praestantior. In triangulo quid angulo contrarietur.

14. A. Ergo inaequalitati aequalitatem praeponis? E. Nescio utrum quispiam non praeponat. A. Vide nunc in figura quae tribus angulis paribus perfecta est, quid in ea sit angulo contrarium, id est ex altera parte contra positum; utrum linea an angulus. E. Lineam video. A. Quid ergo? si et angulus angulo, et linea lineae contraria sit, nonne fateris aequalitatem esse potiorem in ea figura in qua id accidit? E. Fateor quidem, sed quemadmodum id fiat tribus lineis omnino non video. A. Quid? quatuor lineis potestne hoc fieri? E. Prorsus potest. A. Melior est igitur figura quae quatuor lineis rectis paribus, quam quae tribus constat. E. Melior certe, siquidem magis in ea aequalitas valet. A. Quid ergo? istam quae quatuor rectis paribus lineis confit, censesne posse etiam ita fieri, ut non anguli omnes in ea pares sint, an non putas? E. Video posse. A. Quonam modo? E. Si duo contractiores, duo apertiores sint. A. Videsne etiam quemadmodum et ambo contractiores, et ambo apertiores sibi contrarii sint? E. Ac verissime atque apertissime. A. Servatam igitur et hic, quanta servari potuit, cernis aequalitatem: cernis enim profecto fieri non posse, ut cum quatuor paribus lineis figura perficitur, non aut omnes, aut certe vel bini anguli pares sint; quaeque tamen paria sunt, sibi ex contrario respondere. E. Cerno, et firmissime teneo.

15. A. Nihilne te movet etiam in his rebus tanta et tam inconcussa quaedam justitia? E. Quonam modo? A. Quia nihil, ut arbitror, dicimus esse justitiam nisi aequitatem: aequitas autem ab aequalitate quadam videtur appellata. Sed quae in hac virtute aequitas, nisi ut sua cuique tribuantur? Porro sua cuique, nisi quadam distinctione tribui non possunt. An aliter putas? E. Manifestum est, et prorsus assentior. A. Quid? distinctionem arbitrarisne esse ullam, si omnia paria sint, ut nihil omnino inter se differant? E. Nullo modo. A. Ergo justitia servari non potest, nisi in rebus in quibus servatur, sit quaedam, ut ita dicam, imparilitas et dissimilitudo. E. Intelligo. A. Cum igitur fateamur istas figuras, de quibus agimus, inter se esse dissimiles, illam scilicet quae tribus, et hanc quae quatuor angulis constat, cum ambae paribus lineis fiant; nonne videtur tibi quaedam retenta justitia, ut illa quae habere non potest parilitatem contrariorum, inconcussam teneat angulorum aequalitatem: in hac vero quia tanta est contrariorum congruentia, illa lex angulorum admittat nonnullam inaequalitatem? Hoc ergo cum me multum moveret, quaerendum abs te visum est, quonam modo ista veritate, aequitate, aequalitate delectarere. E. Jam cerno quid dicas, et non mediocriter admiror. A. Age nunc, quia inaequalitati aequalitatem jure praeponis, nec quisquam omnino est, ut opinor, humano sensu praeditus, cui non id videatur; quaeramus, si placet, figuram in qua summa aequalitas inveniri queat: quaecumque enim erit, ea caeteris sine dubitatione praeferetur. E. Placet vero, et quae ista sit, scire cupio.