|
22. A. Unquamne igitur oculis istis corporeis, vel tale punctum,
vel talem lineam, vel talem latitudinem vidisti? E. Omnino
nunquam. Non enim sunt ista corporea. A. Atqui si corporea
corporeis oculis mira quadam rerum cognatione cernuntur; oportet animum
quo videmus illa incorporalia, corporeum corpusve non esse. An tu
aliter existimas? E. Age, jam concedo corpus non esse animum vel
quidquam corporeum; quid est tandem, dic mihi? A. Vide interim
utrum confectum sit carere illum illa omni quantitate, de qua nunc
quaestio est: nam quid sit animus, oblitum te esse miror priore inter
nos quaestione discussum. Meministi enim te quaesisse primitus, unde
esset: quod duobus modis a nobis tractatum esse memini, uno, quo
quasi de regione ejus quaesitum est; altero, utrumnam ex terra, vel
igne, vel alio quopiam istorum elementorum esset, vel ex omnibus, vel
ex aliquibus horum. In qua quaestione constitit inter nos, non magis
hoc quaerendum esse quam unde sit terra, vel si quod aliud elementorum
singulorum. Intelligendum est enim quanquam Deus fecerit animum,
habere illum certam substantiam, quae neque terrena, neque ignea,
neque aeria sit, neque humida: nisi forte arbitrandum est Deum terrae
dedisse ut nihil aliud sit quam terra, et non dedisse animo ut nihil
aliud quam animus sit. Si autem definiri tibi animum vis, et ideo
quaeris quid sit animus; facile respondeo. Nam mihi videtur esse
substantia quaedam rationis particeps, regendo corpori accommodata.
|
|