|
25. Sed ab ista quaestione, nisi quid adhuc te movet, jam
recedamus, si placet; et ad alia transeamus: quidquid autem de illis
figuris loquacius a nobis fortasse disputatum est quam volebas, videbis
quantum ad alia valebit, si hanc disceptationem aliquid eo adjutam esse
concedis: nam et exercet animum hoc genus disciplinarum, ad subtiliora
cernenda, ne luce illorum repercussus, et eam sustinere non valens,
in easdem tenebras quas fugere cupiebat, libenter refugiat; et affert
argumenta, nisi fallor, certissima, quibus quod fuerit inventum atque
confectum, impudentem habeat dubitationem, quantum homini talia
vestigare permissum est . Minus enim ego de his rebus dubito, quam de
iis quas istis oculis videmus cum pituita semper bellum gerentibus.
Quid enim minus ferendum et audiendum est, quam fateri nos ratione
praestare bestiis , et eam rem fateri esse aliquid quam corporeo lumine
sentimus, quam etiam nonnullae bestiae melius cernunt; id autem quod
ratione intuemur, nihil esse contendere? Quod si diceretur tale
esse, quale illud est, quod oculi vident, nihil profecto dici posse
indignius videretur.
26. E. Accipio ista libentissime atque assentior: sed illud me
movet, cum corporeae quantitatis, non esse animam res ita clara sit
mihi, ut omnino quemadmodum resistam illis argumentis, et quid eorum
non concedam, prorsus ignorem; primum, cur aetate ut corpus crescit,
ita et anima vel crescat vel crescere videatur. Quis enim neget pueros
infantes, ne bestiarum quidem nonnullarum astutiae comparandos? quis
autem dubitet, illis crescentibus etiam ipsam in eis quodammodo
crescere rationem? Deinde, si per spatium sui corporis anima
distenditur, quomodo nullius quantitatis est? si autem non
distenditur, quomodo sentit ubique pungentem? A. Omnino ea quaeris
quae me quoque saepe moverunt: itaque non sum imparatus tibi
respondere, ut mihi soleo; utrum autem bene, ratio quae te agit
judicabit: qualecumque id tamen sit, plus certe non possum, nisi
forte aliquid melius cum disputamus, in mentem divinitus venerit. Sed
agamus, si placet, more nostro, ut duce ratione tu tibi ipse
respondeas. Ac prius quaeramus, utrum crescentis cum corpore animi
certum argumentum sit, quod aetatis accessu aptior humanae consuetudini
homo, et in ea magis magisque peritus est. E. Age ut placet; nam
et ego id genus docendi ac discendi maxime probo: nescio quo enim modo
cum id quod nesciens quaerebam ipse respondeo, fit ipsa inventio non
modo re, sed admiratione etiam dulcior.
|
|