CAPUT XVI. Respondetur objectioni et ostenditur animam sine corporeo incremento proficere.

27. A. Dic ergo utrum tibi majus et melius duo quaedam, an unum atque idem esse videatur duobus nominibus appellatum? E. Scio aliud esse quod majus, aliud quod melius dicimus. A. Quid horum duorum est cujus esse putes quantitatem? E. Id videlicet quod majus dicimus. A. Quid cum duarum figurarum rotundam quadrata meliorem esse confitemur? quantitasne id facit, an quid aliud? E. Nullo modo quantitas, sed illa de qua superius egimus, aequalitas hujus excellentiae causa est. A. Nunc ergo illud attende, utrum tibi videatur virtus aequalitas quaedam esse vitae, rationi undique consentientis. Nam si aliud ab alio in vita discrepet, magis, ni fallor, offendimur, quam si aliqua pars circuli, majore minoreve intervallo quam aliae partes distet a puncto. An tu aliter existimas? E. Imo assentior, et hanc quae abs te descripta est, probo esse virtutem: nam et ratio non dicenda est aut existimanda, nisi vera; et cujus vita per omnia congruit veritati, is est profecto vel solus, vel certe maxime, qui bene atque honeste vivit; et qui ita sit affectus, solus habere virtutem, et ea vivere judicandus est. A. Probe dicis: sed certe etiam illud vides, ut opinor, similiorem esse virtuti circulum figurarum planarum alia qualibet. Hinc est enim quod apud Horatium magnis laudibus solemus extollere illum versum, quo ait, cum de sapiente ageret,

Fortis et in se ipso totus teres atque rotundus.

Serm. lib. 2, salira 7, v. 60

Et recte: nam neque in animi bonis quidquam invenis, quod magis sibi ex omni parte consentiat quam virtutem; neque in planis figuris quam circulum. Quamobrem si circulus non magnitudine spatii, sed quadam conformatione caeteris praestat; quanto magis de virtute existimandum est, quod non majoris loci occupatione, sed divina quadam congruentia rationum atque concordia caeteras affectiones animi superat?

28. Cum autem puer proficit laudabiliter, ad quam rem magis quam ad virtulem proficere dicitur? an non tibi videtur? E. Manifestum est. A. Non igitur tibi debet videri animus sicut corpus crescendo cum aetate proficere: proficiendo enim ad virtutem pervenit, quam fatemur nulla spatii magnitudine, sed magna vi constantiae pulchram esse atque perfectam: et si aliud est majus, aliud melius, ut jam dedisti; quidquid anima cum aetate proficit, composque rationis fit, non mihi videtur fieri major, sed melior. Quod si membrorum id faceret magnitudo; eo quisque prudentior esset, quo longior aut validior: quod se aliter habere non, opinor, negabis. E. Quis istud negaverit? Sed tamen cum proficere animam per aetatem etiam tu concedas; miror qui fiat, ut omnis quantitatis expers, etiamsi non membrorum spatio, at certe temporis adjuvetur.