CAPUT XVII. Anima spatio temporis crescere dicitur metaphorice.

29. Desine mirari, nam et hic tibi simili ratione respondeo. Ut enim membrorum magnitudo ideo nihil affert argumenti cur animam adjuvet, quod multi exilioribus brevioribusque membris prudentiores inveniuntur quibusdam magna mole corporis praeditis; ita quoniam juniores nonnullos senioribus plerisque magis industrios atque strenuos videmus, non video cur putanda sint spatia temporis in aetatibus incrementa ut corporibus, sic animis dare; cum et ipsa corpora, quibus per tempus crescere atque ampliora spatia tenere concessum est, saepe sint annosiora breviora, non modo senilia, quae magnitudine temporis contrahuntur atque minuuntur; sed etiam puerorum, quos animadvertimus his breviores esse corpore quibus sunt aetate majores. Si igitur porrecta in plurimum tempora, ne ipsis quidem corporibus magnitudinis afferunt causam; sed omnis illa seminis vis est, et quorumdam naturae numerorum sane occultorum, et difficilium ad dignoscendum: quanto minus arbitrandum est longo tempore animam fieri longiorem, quia eam videmus usu rerum atque assiduitate multa didicisse?

30. Quod si te illud movet, quod solemus eam quam Graeci MAKROTYMIAN vocant, longanimitatem interpretari; animadvertere licet a corpore ad animum multa verba transferri, sicut ab animo ad corpus: nam si montem improbum, et justissimam tellurem dixit Virgilius (Aeneid. lib. 12, v. 687; Georg. lib. 2, v. 460), quae verba cernis ab animo ad corpora esse translata; quid mirum si mutua vice longanimitatem dicimus, cum longa nisi corpora esse non possint? Ea vero inter virtutes quae appellatur animi magnitudo, ad nullum spatium, sed ad vim quamdam, id est ad potestatem potentiamque animi relata recte intelligitur; virtus eo pluris aestimanda, quo plura contemnit. Sed de hac post loquemur, cum quaeremus quanta sit anima, sicut quaeri assolet, quantus fuerit Hercules, factorum excellentia, non mole membrorum: ita enim supra distribuimus. Oportet autem nunc te recordari quod de puncto jam satis egimus: nam id potentissimum esse, maximeque in figuris dominari ratio docebat. Potentia vero atque dominatus nonne ostentant quamdam magnitudinem? et in puncto tamen nullum spatium reperiebamus. Non igitur magnum vel ingentem animum cum audimus aut dicimus, quantum loci occupet, sed quantum possit, cogitandum est. Quamobrem si jam primum argumentum tuum, quo tibi per aetatem cum corpore animus crescere videbatur, satis discussum est; transeamus ad aliud.