|
In hocce dialogo sex de anima quaestiones a collocutore proponuntur
Augustino; quarum tertiam, scilicet, Quanta sit anima, penitius
tractaturus distinguit imprimis duplex quantitatis genus, unum a mole
et loci spatio; alterum a potentia et virtute dictum: illud quidem
corporis proprium ab anima, quae prorsus incorporea sit, excludi, hoc
autem reperiri in illa docet deinde magnitudinis istius gradus septem
assignat, ad quos revocat quidquid anima humana sive in corpore, sive
in seipsa, sive denique apud Deum valet.
|
|