|
31. E. Nescio utrum omnia quae me non frustra movere assolent,
persecuti fuerimus; et fieri potest ut recordationem meam aliqua
fugiant: verumtamen quod nunc in mentem venit videamus quale sit, quod
puer infans non loquitur, atque in crescendo assequitur. A. Facile
est istud: nam credo videri tibi ea lingua quemque loqui, qua
loquuntur homines inter quos natus educatusque sit. E. Nemo id
ignorat. A. Constitue ergo quempiam ibi natum atque altum ubi
homines non loquerentur, sed nutibus membrorumque motu cogitationes
suas sibimet expromendas signarent; nonne censes eum talia esse
facturum, neque locuturum, qui loquentem neminem audierit? E. Nolo
me hoc interroges, quod fieri non potest. Qui enim tales homines,
inter quos quemquam natum cogitare possim? A. Itane tu non vidisti
Mediolani adolescentem honestissimi corporis et elegantissimae
urbanitatis, mutum tamen atque ita surdum, ut neque alios nisi motu
corporis intelligeret, neque ipse aliter quae vellet significaret? hic
enim est notissimus. Nam ego novi rusticum quemdam loquentem, de
loquente uxore, filios omnes mares atque feminas quatuor fere, aut eo
amplius (non enim satis nunc commemini) mutos surdosque genuisse.
Nam ex eo quod loqui non poterant, muti; ex eo autem quod nulla signa
nisi oculis colligebant, etiam surdi intelligebantur. E. Illum vero
ego bene novi, et de istis nescio quibus credo tibi: sed quorsum
ista? A. Quia dixisti non te posse cogitare inter tales homines
nasci quempiam. E. Nec nunc aliud dico: nam istos, nisi fallor,
inter eos qui loquerentur, natos esse concedis. A. Non equidem
negaverim: sed cum jam inter nos constet nonnullos tales homines esse
posse; quaeso cogites, si ex hoc genere mas et femina jungerentur,
atque in aliquam quocumque casu delati solitudinem, ubi tamen vivere
valerent, gignerent filium non surdum, quemadmodum esset cum
parentibus iste locuturus? E. Quemadmodum censes, nisi ut parentes
ei dabant, ita gestu signa redditurum? Sed tamen puer parvus ne hoc
quidem posset: quare illa ratio mea manet integra. Quid enim refert
utrum loqui, an gestum facere crescendo assequatur, cum ad animam
utrumque pertineat, quam fateri nolumus crescere?
32. A. Jam mihi videris etiam cum in fune quisque ambulat,
ampliorem credere hunc habere animam, quam eos qui id facere nequeunt.
E. Hoc aliud est: quis enim hoc non videat esse artis? A. Cur,
obsecro, artis? an quia didicit? E. Ita vero. A. Quare tibi
ergo etiam, si aliud quisque discat, non artis videtur? E. Plane
quidquid discitur, artis esse non nego. A. Non ergo ille didicit a
parentibus gestum facere? E. Didicit sane. A. Oportet igitur et
hoc non animae crescendo amplioris, sed imitatoriae cujusdam artis esse
concedas. E. Non possum hoc concedere. A. Ergo non omne quod
discitur artis est, quod nunc concesseras. E. Artis omnino. A.
Non ergo ille didicit gestum, quod item non minus dederas. E.
Didicit, sed hoc non est artis. A. Atqui tu paulo ante dixisti
artis esse quod discitur. E. Age, jam concedo, et loqui et gestum
facere, eo quod ea didicimus, artis esse. Tamen aliae sunt artes,
quas, dum in alios intendimus, discimus; aliae, quae a magistris
inseruntur nobis. A. Quas tandem istarum putas animam, ex eo quod
amplior fiat, adipisci? anne omnes? E. Non omnes puto, sed illas
superiores. A. Nonne tibi ex hoc genere videtur in fune ambulare?
nam et hoc videndo, ut arbitror, qui id faciunt assequuntur. E.
Ita credo: sed tamen non omnes qui haec spectant et magno studio
intuentur, assequi possunt, sed qui hujus rei magistros patiuntur.
A. Bene sane dicis; nam et hoc tibi etiam de locutione responderim:
multi enim Graeci et aliud genus linguae crebrius nos loquentes
audiunt, quam funambulum spectant; qui ut linguam nostram discant,
quemadmodum nos cum ipsorum nosse volumus, saepe magistris traduntur.
Quae cum ita sint, miror cur animae incrementis tribuere velis quod
loquuntur homines; quod autem in fune ambulant, nolis. E. Nescio
quomodo ista confundis: nam qui ut linguam nostram discat, magistro
traditur, novit aliam quamdam suam, quam eum, quod ejus anima
creverit, puto didicisse; cum autem discit alienam, non ampliori
animae, sed arti tribuo. A. Quid si ille qui inter mutos natus
atque altus est, sero ac jam juvenis in alios homines incidens loqui
didicisset, cum aliam linguam nullam nosset? eo tempore putares animam
ejus crevisse, quo loqui didicerat? E. Nunquam isthuc ausim
dicere; et jam cedo rationi, nec puto amplioris animae argumentum esse
quod loquimur, ne et alias omnes artes cogar fateri crescendo animam
consecutam: quod si dixero, illud sequetur absurdum, decrescere
animam cum quidque obliviscitur.
|
|