|
33. A. Bene intelligis, et verum ut audias, recte dicitur anima
discendo quasi crescere, et contra minui dediscendo, sed translato
verbo, ut superius ostendimus. Tamen illud cavendum est, ne quasi
spatium loci majus occupare videatur, dum dicitur crescere; sed
majorem quamdam vim peritior quam imperitior habere ad agendum. Magni
tamen refert qualia sint illa ipsa quae discit, quibus quodammodo
videtur augeri. Nam ut in corpore tria sunt genera incrementorum,
unum necessarium, quo naturalis convenientia impletur in membris;
alterum superfluum, quo a caeteris membris integra valetudine augendo
aliquid discrepat, per quod interdum evenit ut senis digitis nascantur
homines, et pleraque alia, quae cum praeter consuetudinem nimia sunt,
monstruosa nominantur; tertium noxium, quod cum accidit, tumor
vocatur; nam etiam sic membra crescere dicuntur, et revera locum
occupant ampliorem, sed expugnata bona valetudine: ita in animo
quaedam quasi naturalia incrementa sunt, cum honestis et ad bene
beateque vivendum accommodatis disciplinis augeri dicitur. Cum vero ea
discimus, quae mirabiliora quam utiliora sunt; quanquam nonnullis
rebus plerumque opportuna, supervacanea tamen et de illo secundo genere
numeranda sunt. Non enim si quidam tibicen, ut Varro auctor est,
ita populum delectavit ut rex fieret, ideo animum nostrum illo
artificio augendum putare debemus: quia nec majores quam humani sunt,
dentes habere vellemus, si audissemus, a quopiam, quod tales
habuerit, morsu hostem necatum. Noxium vero illud est genus artium,
quo animi valetudo sauciatur: nam et odore ac sapore mire dijudicare
pulmenta, et quo lacu piscis captus sit, vel quotenne vinum sit,
nosse dicere , quaedam est miseranda peritia; et his artibus cum quasi
crevisse anima videtur, quae neglecta mente defluxit in sensus, nihil
aliud quam tumuisse vel etiam contabuisse judicanda est.
|
|