|
34. E. Accipio ista et assentior, nec tamen nihil angor ex eo
quod imperita omnium rerum et bruta est anima, quam in puero recens
nato quantum licet inspicimus. Cur enim nullam artem secum attulit,
si aeterna est? A. Magnam omnino, magnam, et qua nescio utrum
quidquam majus sit, quaestionem moves, in qua tantum nostrae sibimet
opiniones adversantur, ut tibi anima nullam, mihi contra omnes artes
secum attulisse videatur; nec aliud quidquam esse id quod dicitur
discere, quam reminisci et recordari . Sed videsne quam hujus
temporis non sit, utrum ista habeant ita sese, requirere? Nunc enim
agimus ut appareat, si potest, non eam secundum loci spatia parvam
magnamve nominari; aeternitatem autem ejus si ulla est, opportune
scrutabimur cum illud quod quartum posuisti. Cur corpori fuerit data,
quantum fas est tractare coeperimus. Quid enim ad talem ejus
quantitatem attinet, semperne an non semper fuerit, futurave sit, aut
quod nunc imperita nunc perita est; cum et longum tempus, ne
corporibus quidem afferre magnitudinis causam, superius probaverimus;
et peritiam notissimum sit posse nullam adesse crescentibus, ac saepe
senescentibus opportunam esse; multaque alia dicta sint satis, ut
opinor, ad demonstrandum non cum magnitudine corporis, quam aetas
affert, etiam animam fieri ampliorem.
|
|