|
37. Quod si amplius aliquid animalium majora corpora, eo ipso quo
majora sunt, habent virium; illa causa est, quod lege naturae cedunt
pondera minora majoribus, non modo cum ad proprium locum suopte nutu
feruntur, ut humida et terrena corpora in ipsius mundi medium locum qui
est infimus, rursus aeria et ignea sursum versus; sed etiam cum aliquo
tormento aut jactu aut impulsu aut repulsu, eo quo non sponte
ferrentur, vi aliena ire coguntur. Nam si ex alto dimiseris,
quanquam simul, duos lapides disparis quantitatis, citius quidem major
ad terram pervenit; sed si ei minor subjiciatur, eoque inevitabiliter
occupetur, cedit profecto, simulque in solum deducitur. Item si
dejicitur desuper major, minor autem contra sursum versus jacitur; ubi
obviam venerint, repercussio minoris et retrocessio fiat necesse est.
Quod ne ideo accidere putes, quod minor contra naturam in sublimia ire
cogebatur, alter vero majore impetu locum suum petebat; facito ut
major in superna jaculetur, et minori occurrat in terras dejecto:
videbis nihilominus repulsum minorem in coelum cogi, sed repercussu
ipso cadere in aliam partem, ut qua expeditum est, in ima deferatur.
Item si ambo non motu naturali, sed a duobus quasi in campo
pugnantibus adversus invicem jacti, sibimet in medio spatio
complodantur; quis dubitaverit minorem majori esse cessurum, in eam
partem unde ipse et quo ille ferebantur ? Quae cum ita sint, id est
cum minora, ut dictum est, pondera majoribus cedant; multum tamen
refert quanto in sese agantur impetu: nam si majore impetu minor,
velut vehementi aliquo tormento emissus infligatur majori vel laxius
jaculato, vel jam languescenti; quamvis ab eodem resiliat, retardat
illum tamen aut etiam retro agit pro modo ictuum atque ponderum.
38. His praejactis atque intellectis, quantum praesens negotium
postulat, vide nunc eas quae dicuntur in animalibus vires, utrum
rationi huic congruant: nam corpora omnium animalium quis negat suo
pondere praedita? Quod pondus nutu animae actum, quo inclinaverit,
multum valet magnitudine propria. Sed nutus animae ad movendum
corporis pondus, nervis quasi tormentis utitur: nervos autem vegetat
mobilioresque efficit siccitas calorque moderatus; contra eos laxat
atque infirmat humidus rigor. Itaque somno, quia eum frigidum et
humidum dicunt medici et probant, membra languescunt; atque ipse
expergefactorum conatus multo est debilior, ideoque nihil est fractius
et enervius lethargicis. At quosdam phreneticos, quibus vigiliae et
vini vis et acutae febres, id est tot calida plus nimio nervos tendunt
atque durant, majoribus viribus quam integra valetudine reluctari et
multa facere manifestum est, cum eorum corpus sit aegritudine
attenuatius et exilius. Si igitur et nutu animae, et nervorum quodam
machinamento, et pondere corporis confiunt hae quae vires vocantur;
voluntas nutum exhibet, qui pronior fit spe vel audacia, retunditur
autem timore, sed multo magis desperatione (nam in metu cum aliqua
spes subest, vehementiores vires apparere assolent); machinamentum
configuratio quaedam corporis coaptat, temperatio modificat valetudinis
, confirmat exercitationis industria; pondus dat moles membrorum,
quam aetas et nutrimenta comparant, instaurant autem sola nutrimenta.
His omnibus qui aequaliter praevalet, mirandus est viribus, et tanto
est alius alio invalidior, quanto plus eum ista deficiunt. Fitque
saepe ut pertinaci nutu, meliore machinamento alius, quamvis parvum
pondus corporis egerit, alium majore mole praeditum vincat. Rursusque
nonnunquam tanta moles est, ut etiamsi imbecilliore nisu agatur,
opprimat tamen parvum adversarium multo vehementius innitentem. Cum
vero non pondus corporis, nec moderatio nervorum, sed nutus ipse, id
est animus cedit, ut omnino valentior ab omnimodo invalidiore, sed
tamen timidior ab audaciore superetur; nescio utrum viribus
attribuendum sit. Nisi quis dicat habere quasdam suas vires animam,
quibus ei major audacia, vel fiducia pariatur: quae cum alteri
adsunt, alteri desunt, tunc intelligitur quantum animus corpori suo,
etiam in eo quod per corpus agitur, antecellat.
39. Quamobrem cum infanti puero solus ad trahendum aliquid vel
repellendum nutus sit integer; nervi autem et propter recentem minusque
perfectam conformationem inhabiles, et propter humorem qui illi aetati
exuberat marcidi, et propter nullam exercitationem languidi; pondus
vero adeo sit exiguum, ut ne ab alio quidem impactum graviter urgeat,
opportuniusque sit ad accipiendam, quam ad inferendam molestiam: quis
est qui cum haec omnia quae desunt, contulisse annos viderit, viresque
per eos datas cognoverit; crevisse animam, quae his in dies
amplioribus utatur, recte ac prudenter existimet? Potest enim iste,
si ab aliquo juvene, quem velamine interposito non conspiciat, parvos
ac leves calamos, laxo arcu quantum potest jaculatos, viderit non
longe ire, moxque recidere; ac post paululum sagittas jam ferro
graves, pennulis vegetas , nervo intentissimo emissas, coelum
remotissimum petere; fidesque facta fuerit, pari conatu hominis
utrumque esse factum; crevisse illum tantillo tempore, atque auctum
viribus arbitrari. Quo quid dici potest perversius?
40. Deinde anima si crescit, vide quam sit inscitum, incrementa
ejus de viribus corporis credere; de copia doctrinarum non credere;
cum illis solum accommodet nutum, hoc sola possideat. At si crescere
animam putamus, cum additur viribus; minui putanda est, cum demitur.
Demitur autem in senecta, demitur in labore studiorum; atque his
temporibus doctrinae aggerari atque exstrui solent; neque ullo modo
eodem tempore simul augeri quidquam et minui potest. Nullum igitur
crescentis animae argumentum est, vires in majori aetate majores.
Multa alia dici possunt; sed si jam tibi satisfactum est, modum
adhibeo, ut ad alia transeamus. E. Mihi vero satis persuasum est,
majores vires non ex eo esse quod anima creverit: nam, ut alia omittam
quae abs te subtiliter dicta sunt, insania et morbo corporis animam
crescere, cum ipsum corpus minuatur, ne ipse quidem phreneticus
dixerit, cui vires multo ampliores, quam sano esse solent, nemo
nescit. Unde mihi maxime videtur in nervis esse omne quod miramur,
cum praeter spem vires in quopiam reperiuntur: quare, oro, aggredere
jam illud cui totus intendo: cur anima, si non tanti spatii
magnitudinem habet quanti corpus est, ubique illius sentit cum
tangitur?
|
|