|
41. A. Age vero, aggrediamur quod vis, sed multo te mihi
attentiore opus est, quam te fortasse existimas esse debere. Quare
facito ut quam maxime adsis, ac respondeas mihi, quidnam tibi videatur
iste esse sensus quo anima per corpus utitur: nam ipse jam nomine
proprio sensus dicitur. E. Sensus esse quinque audire soleo,
videndi, audiendi, olfaciendi, gustandi atque tangendi: plus quid
respondeam nescio. A. Partitio ista vetustissima est, et fere in
concionibus celebrata. Vellem autem definiri mihi abs te, quid sit
ipse sensus, ut eadem definitione omnia illa includerentur, neque
aliud quidquam quod sensus non esset, in ea intelligeretur: sed si id
non potest, nihil urgeo. Illud enim quod satis est, certe potes meam
definitionem vel refellere vel probare. E. Hoc modo tibi fortasse
non deero, quantum valeo: non enim et hoc semper est facile. A.
Attende ergo: nam sensum puto esse, non latere animam quod patitur
corpus. E. Placet mihi haec definitio. A. Adesto ergo huic
tanquam tuae, ac tuere illam, dum a me paulisper refellitur. E.
Tuebor sane, si tu adjuveris; sin minime, jam mihi displicet: non
enim frustra tibi visa est refellenda. A. Noli nimis ex auctoritate
pendere, praesertim mea quae nulla est; et quod ait Horatius,
Sapere aude (Epist. lib. 1, epist. 2, v. 39): ne non te
ratio subjuget priusquam metus. E. Ego prorsus nihil metuo, quoquo
res modo processerit: non enim errare me sines. Sed jam incipe si
quid habes, ne differendo potius quam adversando defatiger.
42. A. Dic igitur quid patiatur corpus tuum cum me vides? E.
Patitur omnino aliquid: nam oculi mei partes, nisi fallor, corporis
mei sunt; qui si nihil paterentur, quomodo te viderem? A. At non
satis est, ut persuadeas tuos oculos aliquid pati, nisi etiam quid
patiantur ostenderis. E. Quid tandem, nisi ipsum visum? nam
vident. Si enim me rogares quid pateretur aegrotans, aegritudinem
responderem; quid cupiens, cupiditatem; quid metuens, metum; quid
gaudens, gaudium. Cur ergo roganti quid videns patiatur, non recte
ipsum visum respondeam? A. Sed enim gaudens gaudium sentit. An
negabis? E. Imo assentior. A. Hoc et de caeteris
perturbationibus dixerim. E. Sic habeo. A. Quidquid autem oculi
sentiunt, hoc vident. E. Nullo modo istud dederim: quis enim
dolorem videat, quem tamen saepe oculi sentiunt? A. Apparet te de
oculis agere: bene vigilas. Itaque vide, utrum ut gaudens gaudendo
gaudium sentit, ita etiam videns videndo sentiat visum. E. An
aliter potest? A. Quidquid autem videns videndo sentit, id etiam
videat necesse est. E. Non est necesse: quid enim? si amorem
videndo sentiat, num et amorem videt? A. Cautissime ac
sagacissime; gaudeo quod difficile deciperis. Sed nunc attende:
quoniam constitit inter nos, non omne quod oculi sentiunt, neque omne
quod videndo sentitur, videri; putasne hoc saltem verum esse, omne
quod videtur sentiri? E. Hoc sane nisi concessero, quomodo sensus
poterit vocari quod videmus? A. Quid? omne quod sentimus, nonne et
patimur? E. Ita est. A. Igitur si omne quod videmus, sentimus,
et omne quod sentimus, patimur; patimur omne quod videmus. E.
Nihil resisto. A. Pateris ergo me, ac vicissim te ego, cum
invicem nos videmus. E. Sic existimo, et ad hoc me ratio instanter
cogit.
43. A. Accipe caetera: nam credo absurdissimum et stultissimum
videri tibi, si quis affirmet ibi te pati aliquod corpus, ubi non est
ipsum corpus quod pateris. E. Videtur absurdum, et ita esse
opinor, ut dicis. A. Quid illud? nonne manifestum est alio loco
esse meum corpus, alio tuum? E. Manifestum est. A. Sentiunt
autem corpus meum oculi tui; et si sentiunt, utique patiuntur; nec
possunt ibi pati, ubi id quod patiuntur, non est; nec tamen ibi sunt
illi, ubi corpus meum est: igitur ibi patiuntur ubi non sunt. E.
Ego quidem illa omnia concessi, quae non concedere absurdum videbam:
sed hoc ultimum quod ex his confectum est, ita est absurdius, ut
illorum potius aliquid temere me dedisse, quam hoc verum esse
consentiam: nam oculos meos ibi sentire ubi non sunt, ne in somnis
quidem dicere auderem. A. Vide igitur ubi obdormieris: quid enim
tibi tandem elaberetur incautius, si ut paulo ante vigilares? E.
Enimvero idipsum mecum sedulo pertracto ac revolvo: nihil tamen elucet
satis, quod me dedisse poeniteat, nisi forte illud, quod oculi nostri
sentiunt cum videmus: visus namque ipse forsitan sentit. A. Imo ita
est: is enim se foras porrigit, et per oculos emicat longius
quaquaversum potest lustrare quod cernimus. Unde fit ut ibi potius
videat, ubi est id quod videt, non unde erumpit ut videat. Non ergo
tu vides, cum me vides? E. Quis hoc insanus dixerit? omnino ego
video, sed emisso visu per oculos video. A. At si tu vides, tu
sentis; si tu sentis, tu pateris; nec potes ibi pati aliquid, ubi
non es: ibi autem me vides, ubi ego sum; ibi igitur pateris, ubi ego
sum. At si ubi ego sum, tu ibi non es; quo pacto audeas dicere
videri me abs te, prorsus ignoro. E. Visu, inquam, porrecto in
eum locum in quo es, video te ubi es: at me ibi non esse confiteor.
Sed quemadmodum si virga te tangerem, ego utique tangerem, idque
sentirem; neque tamen ego ibi essem, ubi te tangerem: ita quod dico
visu me videre, quamvis ego ibi non sim, non ex eo cogor fateri non me
esse qui videam.
44. A. Nihil ergo temere concessisti: nam et oculi tui hoc modo
defendi possunt, quorum est quasi virga visus, ut dicis; neque illa
est absurda conclusio, quod ibi oculi tui vident, ubi non sunt. An
tibi aliter videtur? E. Ita sane est ut dicis: nam et illud nunc
animadverti, quod si ibi viderent oculi ubi sunt, etiam seipsos
viderent. A. Rectius diceres non, Etiam seipsos; sed,
Tantummodo seipsos viderent. Nam ubi sunt, id est quem locum
tenent, soli tenent; nec nasus est ibi ubi illi, nec quidquid illis
vicinum est: alioquin etiam tu ibi esses ubi ego sum; quia juxta
invicem sumus. Quae cum ita sint, si tantum ibi viderent oculi ubi
sunt, nihil amplius quam seipsos viderent. Cum autem se non vident,
non modo cogimur consentire, posse illos videre, ubi non sunt; sed
etiam omnino non posse, nisi ubi non sunt. E. Nihil est quod hinc
dubitare me faciat. A. Ergo non dubitas ibi eos pati, ubi non
sunt. Nam ubi vident, ibi sentiunt: ipsum enim videre, sentire
est; sentire autem, pati: quare ubi sentiunt, ibi patiuntur. Alibi
autem vident quam ubi sunt: ibi igitur patiuntur, ubi non sunt. E.
Mirum est quam ista vera existimo.
|
|