CAPUT XXIV. Expenditur definitio sensus.

45. A. Recte fortasse existimas. Sed responde obsecro, utrum omne quod per visum cognoscimus, videamus. E. Ita credo. A. Credis etiam omne quod videndo cognoscimus, per visum nos cognoscere? E. Et hoc credo. A. Cur ergo plerumque fumum solum videndo, ignem subter latere cognoscimus, quem non videmus? E. Verum dicis: et jam non puto nos videre quidquid per visum cognoscimus: possumus enim, ut docuisti, aliud videndo, aliud cognoscere quod visus non attigerit. A. Quid? illud quod per visum sentimus, possumusne non videre? E. Nullo modo. A. Aliud est ergo sentire, aliud cognoscere. E. Omnino aliud: nam sentimus fumum, quem videmus; et ex eo ignem, quem non videmus, subesse cognoscimus. A. Bene intelligis. Sed vides certe cum hoc accidit, corpus nostrum, id est oculos, nihil pati ex igne, sed ex fumo quem solum vident. Etenim videre, sentire; et sentire, pati esse, jam supra consensimus. E. Teneo et assentior. A. Cum ergo per passionem corporis non latet aliquid animam, non continuo sensus vocatur unus de quinque memoratis; sed cum ipsa passio non latet: namque ille ignis non visus, nec auditus, nec olfactus, nec gustatus, nec tactus a nobis, non tamen latet animam, fumo viso. Et cum hoc non latere non vocetur sensus, quia ex igne corpus nihil est passum; vocatur tamen cognitio per sensum, quia ex passione corporis quamvis alia, id est ex alterius rei visione, conjectatum est atque compertum. E. Intelligo, et optime video istud congruere ac favere illi definitioni tuae, quam ut meam mihi defendendam dedisti: nam ita memini esse abs te sensum definitum, cum animam non latet quod patitur corpus. Itaque illud quod fumus videtur, sensum vocamus; passi sunt enim eum oculi videndo, qui sunt corporis partes et corpora: ignem autem, ex quo nihil corpus est passum, quamvis cognitus fuerit, sensum non vocamus.

46. A. Memoriam quidem tuam probo et sequacem intelligentiam; verum munitio illa definitionis labascit. E. Cur quaeso? A. Quia non negas, ut opinor, nonnihil pati corpus cum crescimus vel senescimus: neque id nos ullo sensu sentire manifestum est; nec id tamen animam latet. Non igitur eam latet quiddam quod patitur corpus, nec tamen sensus iste appellari potest. Videndo enim majora ea quae aliquando minora videramus, et videndo senes eos quos juvenes ac pueros fuisse constat; conjectamus aliquam talem mutationem nostra corpora, etiam nunc dum loquimur, pati. Neque in eo fallimur, ut opinor: nam proclivius est, ut me falli dicam quod video, quam quod intelligo capillos meos nunc crescere, corpusve per momenta mutari. Quod si mutatio ista, passio corporis est, quod nemo negat, nec nunc sentitur a nobis, nec tamen animam latet, quia nos non latet; patitur, ut dixi, corpus quod non latet animam, nec sensus est tamen. Quare illa definitio, quae nihil quod sensus non esset, debebat includere, cum hoc inclusit, certe vitiosa est. E. Nihil mihi restare video, quam ut te petam, ut aut definias aliter, aut hanc recures, si potes: nam eam ista ratione quam vehementer probo, vitiosam esse negare non possum. A. Facile est istam corrigere, quod volo tu audeas: facies enim, mihi crede, si bene intellexisti ubi peccet. E. Num alibi quam ubi aliena comprehendit? A. Quo tandem modo? E. Quia quod senescit corpus, quamvis in juvene, non potest negari pati aliquid; idque cum scimus, non latet animam quiddam quod patitur corpus, neque tamen ullo sensu percipi potest: nam nec video me modo senescere, neque id auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu sentio. A. Unde ergo illud nosti? E. Ratione id colligo. A. Quibus argumentis ratio tua nititur? E. Quod alios video senes, qui ut ego nunc sum, juvenes erant. A. Nonne sensus est, quo eos vides, unus de quinque? E. Quis negat? Sed ex eo quod illos video, me quoque cum id non videam, conjecto senescere. A. Quid verborum ergo illi definitioni, quo perficiatur addendum putas; cum sensus non sit, nisi non lateat animam corporis passio, nec tamen ita ut eam per aliam passionem, aut per aliud quodlibet intelligat? E. Dic, quaeso, istud paulo planius.