CAPUT XXV. Definitio quomodo examinanda.

47. A. Geram tibi morem, et multo libentius retardanti quam festinanti: sed fac totus adsis; valebit enim hoc ad plura quod dicam. Definitio nihil minus, nihil amplius continet, quam id quod susceptum est explicandum; aliter omnino vitiosa est. Utrum autem hujusmodi vitiis careat, conversione exploratur: quod his exemplis tibi fiet apertius. Si enim me rogares quid esset homo, et eum hoc modo definirem, Homo est animal mortale; non continuo quia verum dictum est, etiam definitionem probare deberes, sed superposita ei particula, id est, omnis, convertere illam et intueri, utrum etiam conversa vera esset: hoc est, utrum quemadmodum verum est, omnis homo animal mortale est; ita esset verum, omne animal mortale homo est: quo aliter invento, improbare definitionem propter illud vitium quo aliena comprehendit; non enim solus homo est animal mortale, sed etiam quaevis bestia. Haec igitur hominis definitio perfici solet, cum additur mortali rationale: nam homo est animal mortale rationale; atque ut omnis homo animal rationale mortale est, ita omne animal rationale mortale homo est. Plus continendo ergo superior definitio vitiosa erat, bestiam enim cum homine continebat: ista perfecta est; nam et omnem hominem, et nihil plusquam hominem tenet. Tenendo autem minus, ita vitiosa est si addas grammaticum; quanquam enim omne animal rationale mortale grammaticum homo sit, plures tamen homines, qui grammatici non sunt, hac definitione non continentur: et ob hoc ista per primam illam propositionem falsa est; cum autem convertitur, vera. Falsum est enim, omnis homo animal rationale mortale grammaticum est; sed verum est, omne animal rationale mortale grammaticum homo est. Cum autem neque per primam propositionem, neque per conversionem enuntiata vera est, his singulis est profecto vitiosior: ut sunt istae duae, homo est animal candidum; aut, homo est animal quadrupes. Nam et si dicas, omnis homo animal candidum est; aut animal quadrupes, falsum dicis; et si convertas. Sed hoc inter se differunt, quod illa prima in aliquos homines cadit; nam plerique sunt homines candidi: haec altera in neminem, non enim quisquam homo quadrupes. Haec pro tempore ad explorandas definitiones didiceris, quemadmodum propositione atque conversione judicentur: sunt alia multa de hoc genere quae docentur, et verborum plena et tenebrarum, quae paulatim ubi opportunum videbitur, conabor ut discas.

48. Nunc converte animum ad illam definitionem nostram, et eam peritior cum discusseris, corrige: inveneramus enim eam cum definitio sensus esset, complecti aliud quod sensus non esset, et ideo non esse, cum convertitur, veram. Fortasse enim verum est, omnis sensus passio corporis est animam non latens; ut verum est, omnis homo animal mortale est: at ut falsum est, omne animal mortale homo est, quia id est et bestia; ita falsum est, omnis passio corporis non latens animam, sensus est; quia nunc nobis ungues crescunt, nec animam latet, id enim scimus; neque id sentimus, sed conjectatione cognoscimus. Quemadmodum ergo illi definitioni hominis ut perficeretur, additum est rationale, quo addito, bestiae, quae simul continebantur, exclusae sunt, nihilque praeter hominem atque omnem hominem tali definitione comprehendimus; nonne censes aliquid etiam huic addendum esse, quo inde sejungatur quod tenet alienum, nec quidquam in ea nisi sensus, et omnis sensus intelligatur? E. Censeo quidem, sed quid addi possit ignoro. A. Sensus est certe omnis passio corporis non latens animam: sed converti non potest haec enuntiatio, propter passionem illam corporis, qua vel crescit vel decrescit scientibus nobis, id est, ut non lateat animam. E. Ita est. A. Quid? haec passio per seipsam non latet animam, an per aliud? E. Per aliud plane: aliud est enim videre ungues majores, aliud scire quod crescant. A. Cum ergo crescere ipsum sit passio, quam nullo sensu attingimus, magnitudo autem illa quam sentimus, eadem passione facta sit, non ipsa sit passio; manifestum est talem passionem non per seipsam scire nos, sed per aliud. Si ergo non per aliud animam non lateret, nonne sentiretur potius quam conjiceretur? E. Intelligo. A. Cur ergo dubitas, quid illi definitioni sit addendum? E. Jam video sic esse definiendum, ut sensus sit passio corporis per seipsam non latens animam: nam et omnis sensus hoc est, et omne hoc, ut opinor, sensus est.

49. A. Si hoc ita est, fateor definitionem esse perfectam. Sed tentemus eam, si placet, utrum illo secundo vitio non vacillet, quo illa hominis, cui grammaticum est additum. Nam meminisse te oportet, quod esse hominem dictum est animal rationale mortale grammaticum; eoque peccare istam definitionem, quod conversione vera est, cum prima enuntiatione sit falsa. Namque falsum est, omnis homo animal rationale mortale grammaticum est, quamvis verum sit, omne animal rationale mortale grammaticum homo est. Ergo ideo vitiosa est haec definitio, quod nihil quidem praeter hominem, sed non omnem hominem tenet: et haec fortasse talis est, de qua velut perfecta gloriamur. Quanquam enim omnis passio corporis per seipsam non latens animam sensus sit, non tamen omnis sensus istud est. Quod sic intelligas licet; bestiae nempe sentiunt, ac pene omnes quinque illis sensibus vigent, quantum cuique natura tributum est. An tu id negabis? E. Nihil minus.