|
A. Quid? hoc nonne concedis, scientiam non esse, nisi cum res
aliqua firma ratione percepta et cognita est? E. Concedo. A. At
bestia ratione non utitur. E. Et hoc concedo. A. Non igitur
scientia cadit in bestiam. Cum autem non latet aliquid, utique
scitur; non igitur sentiunt bestiae, si omnis sensus est cum passio
corporis per seipsam non latet animam: sentiunt autem, ut paulo ante
concessum est: quid ergo dubitamus illam definitionem improbare, quae
omnem sensum circumplecti minime potuit, siquidem bestiarum sensus
exclusus est?
50. E. Fateor me deceptum, cum tibi concessi scientiam tunc esse
cum aliquid firma ratione percipitur. Solos enim homines, cum hoc
rogabas, intuebar: nam neque possum dicere ratione uti bestias, nec
eis possum scientiam denegare. Sciebat enim, ut opinor, dominum suum
canis, quem post viginti annos recognovisse perhibetur (Odyss. R,
291 sqq.), ut taceam de caeteris innumerabilibus. A. Dic
mihi, oro te, si duae quaedam res tibi proponantur, una ad quam
perveniendum sit, altera per quam pervenire possis; quam istarum
pluris pendis, et quam cui praeponis? E. Quis dubitat eam praestare
ad quam sit perveniendum? A. Ergo cum sint duae res quaedam scientia
et ratio, per scientiam pervenimus ad rationem, an per rationem ad
scientiam? E. Utraque res sibimet quantum arbitror, ita nexa est,
ut per alterutram ad alteram perveniri possit. Namque ad ipsam
rationem non perveniremus, nisi ad eam perveniendum esse sciremus.
Praecessit ergo scientia, ut ad rationem per eam perveniremus. A.
Quid? ad ipsam scientiam quam dicis praecedere, sine ratione
pervenitur? E. Nunquam hoc dixerim: nam est ita summa temeritas.
A. Per rationem igitur? E. Non ita est. A. Ergo per
temeritatem? E. Quis hoc dixerit? A. Per quid igitur? E. Per
nihil, quia scientia insita est nobis.
51. A. Oblitus mihi videris, quid inter nos superius convenerit,
cum rogassem utrumnam putares tunc esse scientiam, cum res aliqua firma
ratione percipitur. Nam respondisti, ut opinor, hanc tibi videri
humanam scientiam: nunc vero dicis posse hominem habere aliquam
scientiam, cum rem nulla ratione perceperit. Quis autem non videat
nihil sibi adversius esse, quam ista duo sunt: et non esse scientiam,
nisi cum res aliqua firma ratione percipitur; et esse cujusdam rei
scientiam nulla ratione perceptae. Itaque nosse cupio, utrum horum
eligas; nam utrumque verum esse nullo pacto potest. E. Hoc eligo
quod paulo ante dixi: nam illud superius temere me dedisse confiteor.
Cum enim ratione inter nos verum quaeramus, idque fiat rogando et
respondendo; quomodo posset ad summam pervenire qua concluditur ratio,
nisi prius aliquid concederetur? Concedi autem recte qui posset quod
nesciretur? Ita ista ratio nisi inveniret in me aliquid cognitum, quo
innitens ad incognitum duceret; nihil omnino per illam discerem, nec
eam prorsus rationem nominarem. Quamobrem frustra mihi non assentiris
ante rationem necessario esse in nobis aliquam scientiam, unde ipsa
ratio sumat exordium. A. Geram tibi morem, et te quidem ut
institui, quoties alicujus dati poenitet, emendare permittam: sed
ne, quaeso, abutaris ista licentia, et negligenter, cum interrogo,
attendas; ne assidue male concessa, etiam de iis quae bene
conceduntur, dubitare te cogant. E. Perge potius ad caetera:
quamvis enim addam vigilantiae meae quidquid possum (nam et me pudet de
sententia cadere toties), nunquam tamen deterrear pudori huic reniti,
et lapsum meum, te praesertim manum dante, corrigere. Neque enim est
ideo suscipienda pertinacia, quia optanda constantia.
|
|