|
1. E. Quoniam video te abundare otio, quaeso ut mihi respondeas de
iis quae me movent, non, ut opinor, importune atque incongrue.
Saepe enim cum abs te multa quaesissem, nescio qua illa graeca
sententia me deterrendum putasti, qua prohibemur ea quae supra nos sunt
requirere: nunc vero non puto nos ipsos supra nos esse. Quamobrem cum
de anima quaero, non sum dignus qui audiam: Quod supra nos, quid ad
nos ? sed fortasse dignus qui audiam, quid simus nos. A. Enumera
breviter quae de anima audire velis. E. Faciam: nam sunt mihi ista
diuturna cogitatione praeparata. Quaero igitur unde sit anima, qualis
sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, et cum ad corpus venerit
qualis efficiatur, qualis cum abscesserit?
2. A. Cum quaeris unde sit anima, duo quaedam intelligere cogor.
Aliter enim dicimus unde sit homo, quae sit ejus patria scire
cupientes; aliter unde sit, cum quaerimus unde constet, id est, ex
quibus elementis rebusque compositus. Quid horum scire vis cum
interrogas unde sit anima? Utrumnam quasi regionem ejus et patriam,
unde huc venerit, nosse desideras; an vero quae sit ejus substantia,
requiris E. Equidem utrumque scire vellem, sed quid scit sciendum
prius, tuo judicio malo committere. A. Propriam quamdam
habitationem animae ac patriam Deum ipsum credo esse a quo creata est.
Substantiam vero ejus nominare non possum: non enim eam puto esse ex
iis usitatis notisque naturis, quas istis corporis sensibus tangimus.
Nam neque ex terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni,
neque ex his omnibus, neque ex aliquibus horum conjunctis constare
animam puto. Sed quemadmodum si ex me quaereres, arbor ista ex quibus
constet, notissima ista elementa quatuor nominarem, ex quibus omnia
talia constare credendum est; porro si pergeres quaerere, unde ipsa
terra, vel aqua, vel aer, vel ignis constent, nihil jam quod dicerem
reperirem: sic cum quaeritur ex quibus sit homo compositus, respondere
possum, ex anima et corpore; rursum de corpore si quaeras, ad illa
elementa quatuor recurram; de anima vero quaerenti tibi, cum simplex
quiddam et propriae substantiae videatur esse, non aliter haeream ac si
quaeras, ut dictum est, unde sit terra. E. Quomodo eam propriam
velis habere substantiam, cum dixeris a Deo factam, non intelligo.
A. Quomodo et terram ipsam a Deo factam, negare non possum; et
tamen non possum dicere, ex quibus quasi aliis corporibus terra
constet. Simplex enim corpus est terra, eo ipso quo terra est; et
ideo elementum dicitur omnium istorum corporum, quae fiunt ex quatuor
elementis. Non ergo sibi adversatur sententia qua dicimus, et a Deo
animam factam, et propriam quamdam habere naturam. Hanc enim ejus
propriam quamdam naturam et suam, Deus ipse fecit, ut ignis, ut
aeris, ut aquae, ut terrae, quo caetera ex his omnibus
componerentur.
|
|