CAPUT XXVIII. Bestiae vim sentiendi habent, non scientiam.

54. E. Cogor omnino, aut scientiam bestiis non concedere, aut nihil recusare, quin mihi merito anteponantur. Sed, quaeso, explica illud, quod de cane Ulyssis commemoravi, qualenam sit: nam ejus admiratione commotus tam inaniter latravi. A. Quid autem hoc putas esse, nisi vim quamdam sentiendi, non sciendi? Sensu enim nos bestiae multae superant, cujus rei causam non hic locus est ut quaeramus; mente autem, ratione, scientia, nos illis Deus praeposuit. Sed ille sensus ea quibus tales animae delectantur, accedente consuetudine cujus magna vis est, potest discernere; atque eo facilius, quod anima belluarum magis corpori affixa est, cujus illi sunt sensus quibus utitur ad victum voluptatemque, quam ex eodem illo corpore capit. Humana vero anima per rationem atque scientiam, de quibus agimus, quod sunt ista longe praestantiora sensibus, suspendit se a corpore quantum potest, et ea quae intus est, libentius fruitur voluptate; quantoque in sensus declinat, tanto magis similiorem hominem pecori facit. Inde est quod etiam pueri vagientes, quanto alieniores a ratione sunt, tanto facilius discernunt sensu etiam contactum conjunctionemque nutricum, nec odorem aliarum possunt sustinere, cum quibus consuetudo non fuit.

55. Quamobrem, quamvis aliud ex alio inciderit, libenter tamen in eo sermone demoror, quo admonetur anima, ne se ultra quam necessitas cogit, refundat in sensus; sed ab his potius ad seipsam colligat, et repuerascat Deo: quod est novum hominem fieri, vetere exuto; a quo incipere propter neglectam Dei legem certa est necessitas, quo neque verius neque secretius quidquam Scripturis divinis continetur. Vellem hinc plura dicere, ac meipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem quam redderer mihi, cui me maxime debeo (1 Retract., cap. 8, n. 3): atque ita Deo fieri, quod ait Horatius, Amicum mancipium domino (Serm. lib. 2, satira 1, v. 2, 3). Quod omnino fieri non potest, nisi ad ejus reformemur imaginem, quam nobis ut pretiosissimum quiddam et charissimum custodiendam dedit, dum nos ipsos nobis tales dedit, qualibus nihil possit praeter ipsum anteponi. Hac autem actione nihil mihi videtur operosius, et nihil est cessationi similius: neque tamen eam suscipere aut implere animus potest, nisi eo ipso adjuvante cui redditur. Unde fit ut homo ejus clementia reformandus sit, cujus bonitate ac potestate formatus est.

56. Sed ad propositum redire cogimur. Quare vide utrum tibi jam probatum sit, feras non habere scientiam, totamque illam velut imaginem scientiae, quam miramur, vim esse sentiendi. E. Probatum sane; et si quid de hoc diligentius quaerendum est, aliud tempus aucupabor: nunc nosse cupio quid hinc conficias.