|
A. Quid aliud putas, nisi definitionem illam sensus, ut antea quod
nescio quid plus quam sensum includebat, ita nunc contrario vitio
vacillare, quod non omnem sensum potuit includere? Habent enim ferae
sensum, nec habent scientiam: quidquid autem non latet, scitur; et
omne quod scitur, ad scientiam profecto pertinet. De quibus omnibus
jam mihi tecum convenit. Aut igitur non est verum, sensum esse
passionem corporis non latentem animam; aut eo carent bestiae, quia
scientia carent: sensum autem concedimus bestiis: definitio ergo illa
vitiosa est. E. Fateor nihil me invenire quo resistam.
57. A. Accipe aliud quo magis nos hujus definitionis pudeat. Nam
meministi, ut opinor, tertium definitionis vitium tibi demonstratum,
quo prorsus nihil est turpius; cum ex neutra parte vera est, qualis
est illa hominis, homo est animal quadrupes: nam sive, omnis homo
animal est quadrupes; sive, omne animal quadrupes homo est, qui dicit
atque affirmat, insanit profecto, si non jocatur. E. Verum dicis.
A. Quid? si in hoc etiam vitio ista nostra deprehenditur, putasne
quidquam magis esse quod sit explodendum atque exterminandum de anima?
E. Quis id recuset? Sed nollem, si fieri potest, etiam hic tamdiu
detineri, atque interrogatiunculis agitari. A. Nihil est quod
metuas, jam enim confectum est negotium: an tibi nondum persuasum
est, cum de differentia ferarum et hominum ageretur, aliud esse
sentire, aliud scire? E. Imo maxime. A. Aliud ergo sensus,
aliud scientia. E. Ita est. A. Non autem sentimus ratione, sed
aut visu, aut auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu. E.
Assentior. A. Et omne quod scimus, ratione scimus: nullus igitur
sensus scientia est. Quidquid autem non latet, ad scientiam
pertinet: ad nullum ergo sensum pertinet non latere, ut nullus homo
quadrupes recte dici potest. Quamobrem ista nostra definitio suscepta
tua, non solum alienos terminos invasisse, neque aliquid sui juris
reliquisse, sed nihil omnino habuisse proprium, totumque alienum
occupasse convicta est. E. Quid ergo agemus? Patierisne illam de
judicio ita discedere? Quanquam enim ego ei defensionem qualem potui
praebuerim, tu tamen ipsam litis formulam, quae nos decepit,
composuisti. Et ego quidem tametsi obtinere non potui, bona fide
adfui, quod mihi satis est: tu vero si praevaricationis arguaris,
quid facias, a quo et producta est ut jurgaret audenter, et oppugnata
ut turpiter cederet? A. Numquidnam est hic quisquam judex, a quo
huic vel mihi metuendum sit? Ego te privatim quasi adhibitus
jurisconsultus, instruendi causa refellere volui, ut cum ad judicium
ventum fuerit, paratus assistas.
58. E. Est ergo aliquid quod pro ista proferas, quam mihi
invalidissimo temere defendendam tuendamque commendas? A. Est
certe.
|
|