|
62. E. Nihil haberem fortasse, nisi recordarer quantum pueri
mirari soleremus palpitantes lacertarum caudas amputatas a caetero
corpore; quem motum sine anima fieri nullo modo mihi persuadere
possum: neque quo pacto fiat, ut nullum sit animae spatium, quando
praecidi etiam cum corpore potest, intelligo. A. Possem respondere
aerem et ignem, quae duo per animae praesentiam tenentur in corpore
terreno et humido, ut omnium quatuor fiat contemperatio, dum post
ejusdem animae abscessum ad superna evadunt, ac sese expediunt, movere
illa corpuscula tanto concitatius, quanto plaga recentiore subito
erumpunt: deinde porro motum languescere, postremo desinere, dum
minus minusque fit quod effugit, ac deinde totum evolat. Sed ab hoc
me revocat quod his hausi oculis pene serius quam credi potest; sed
certe non serius quam deberem. Cum enim nuper in agro essemus
Liguriae, nostri illi adolescentes qui tunc mecum erant studiorum
suorum gratia, animadverterunt humi jacentes in opaco loco, reptantem
bestiolam multipedem, longum dico quemdam vermiculum: vulgo notus
est, hoc tamen quod dicam nunquam in eo expertus eram. Verso namque
stilo quem forte habebat unus illorum, animal medium percussit: tum
ambae partes corporis ab illo vulnere in contraria discesserunt, tanta
pedum celeritate, ac nihilo imbecilliore nisu, quam si duo hujuscemodi
animantia forent. Quo miraculo exterriti, causaeque curiosi, ad
nos, ubi simul ego et Alypius considebamus, alacriter viventia frusta
illa detulerunt. Neque nos parum commoti, ea currere in tabula
quaquaversum poterant, cernebamus: atque unum ipsorum stilo tactum,
contorquebat se ad doloris locum, nihil sentiente alio, ac suos alibi
motus peragente. Quid plura? Tentavimus, quatenus id valeret;
atque vermiculum, imo jam vermiculos in multas partes concidimus: ita
omnes movebantur, ut nisi a nobis illud factum esset, et comparerent
vulnera recentia, totidem illos separatim natos, ac sibi quemque
vixisse crederemus.
63. Sed tunc ego quod illis adolescentibus dixi, cum intenti me
intuerentur, tibi nunc dicere vereor: jam enim tantum processimus, ut
nisi tibi aliter respondero quod secundum meam causam probabiliter
valet, tanta nostra intentio per tam longum munita sermonem, ab uno
vermiculo penetrata succubuisse videatur. Illis autem praeceperam, ut
in studiis, sicuti coeperant, suum cursum tenerent; ita eos
opportunius aliquando ad quaerenda et discenda ista, si res moneret,
esse venturos. Sed quae illis discedentibus cum Alypio sermocinatus
sum, cum uterque nostrum pro suo quisque modulo recordaretur et
conjectaret et quaereret, si exponere velim; longe plura nobis dicenda
sunt, quam ab ipso principio tantis ambagibus atque anfractibus dicta
sunt: non apud te tamen tacebo quod sentio. Nisi mihi tunc multa jam
nota essent de corpore, de specie quae inest corpori, de loco, de
tempore, de motu, quae subtilissime atque abstrusissime propter hanc
ipsam quaestionem disseruntur; ad dandam palmam iis, qui corpus esse
animam dicunt, declinarem. Quapropter te, ut possum, etiam atque
etiam moneo, ne temere aut in libros aut in disputationes
loquacissimorum hominum, nimiumque sensibus his corporis credentium te
praecipites, donec corrigas firmesque vestigia, quae usque ad ipsum
Deum animam ducunt, ne ab illo secretissimo et tranquillissimo mentis
habitaculo, a quo nunc, dum haec incolit, peregrina est, studiis
facilius et laboribus, quam inertia desidiaque avertaris.
64. Nunc autem accipe contra illud quo, ut sentio, multum
moveris, non quod robustius de multis, sed quod brevius; neque quod
mihi probabilius quam caetera, sed quod tibi aptius eligere potui.
E. Dic, oro te, quam citissime potes. A. Primum illud dico, si
maxime causa lateat, cur in concisione quorumdam corporum illa
contingant, non continuo nos hoc uno ita perturbari oportere, ut tam
multa quae superius luce clariora tibi visa sunt, falsa esse
arbitremur. Fieri enim potest ut hujus rei causa nos lateat, quae vel
humanae naturae occultata est; vel sit alicui homini cognita, nec iste
a nobis interrogari possit; aut etiam hoc ingenio ipsi simus, ut
satisfacere nobis interrogatus non possit. Numquidnam ex eo quidquid
ex contraria parte firmissime didicimus, ac verissimum esse
confitemur, labi nobis atque extorqueri decet? Atqui si illa maneant
integra, quae interrogatus certa et indubia esse respondisti; nihil
est quod istum vermiculum pueriliter metuamus, quanquam vivacitatis et
numerositatis ejus causam non valeamus afferre. Si enim apud te de
aliquo fixum immotumque constaret, quod esset vir bonus, eumque in
latronum convivio quos persequerere deprehenderes, atque aliquo casu,
antequam abs te interrogari posset, moreretur; quamlibet causam
putares potius illius cum sceleratis conjunctionis atque convivii,
etiamsi te semper lateret, quam scelus et societatem . Cur ergo non,
cum tam multis argumentis superius editis, atque abs te firmissime
comprobatis, planum tibi factum sit non loco animam contineri, atque
ob hoc nullius talis esse quantitatis, qualem in corporibus cernimus,
aliquam suspicaris esse causam, cur nonnullum animal concisum in
omnibus partibus vivat; non eam tamen quod cum corpore anima concidi
potuerit? Quam si reperire non possumus, quaerenda nonne est potius
vera, quam falsa credenda?
|
|