|
Primus gradus animae.
70. A. O utinam doctissimum aliquem, neque id tantum, sed etiam
eloquentissimum, et omnino sapientissimum, perfectumque hominem de hoc
ambo interrogare possemus! Quonam ille modo quid anima in corpore
valeret, quid in seipsa, quid apud Deum cui mundissima proxima est et
in quo habet summum atque omne bonum suum, dicendo ac disputando
explicaret! Nunc autem cum mihi ad hanc rem desit alius, audeo tamen
tibi non deesse: sed hoc mercedis est, quod dum, quid valeat anima,
indoctus expedio; quid ipse valeam securus experior. In primis tamen
tibi amputem latissimam quamdam et infinitam exspectationem, ne me de
omni anima dicturum putes, sed tantum de humana, quam solam curare
debemus, si nobismetipsis curae sumus. Haec igitur primo, quod
cuivis animadvertere facile est, corpus hoc terrenum atque mortale
praesentia sua vivificat; colligit in unum, atque in uno tenet,
diffluere atque contabescere non sinit; alimenta per membra
aequaliter, suis cuique redditis, distribui facit; congruentiam ejus
modumque conservat, non tantum in pulchritudine, sed etiam in
crescendo atque gignendo. Sed haec etiam homini cum arbustis communia
videri queunt: haec enim etiam dicimus vivere, in suo vero quidque
illorum genere custodiri, ali, crescere, gignere videmus atque
fatemur.
Secundus gradus animae.
71. Ascende itaque alterum gradum, et vide quid possit anima in
sensibus, ubi evidentior manifestiorque vita intelligitur. Non enim
audienda est nescio quae impietas rusticana plane, magisque lignea quam
sunt ipsae arbores quibus pratrocinium praebet, quae dolere vitem
quando uva decerpitur, et non solum sentire ista cum caeduntur, sed
etiam videre atque audire credit: de quo errore sacrilego alius est
disserendi locus. Nunc quod institueram, intende quae sit vis animae
in sensibus, atque in ipso motu manifestioris animantis, quorum nobis
cum iis quae radicibus fixa sunt, nulla potest esse communio.
Intendit se anima in tactum, et eo calida, frigida, aspera, lenia,
dura, mollia, levia, gravia sentit atque discernit. Deinde
innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, formarum,
gustando, olfaciendo, audiendo videndoque dijudicat. Atque in iis
omnibus ea quae secundum naturam sui coporis sunt, adsciscit atque
appetit; rejicit fugitque contraria. Removet se ab his sensibus certo
intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans,
imagines rerum quas per eos hausit, secum catervatim et multipliciter
versat, et hoc totum est somnus et somnia. Saepe etiam gestiendo ac
vagando facilitate motus delectatur, et sine labore ordinat membrorum
concordiam; pro copulatione sexus agit quod potest, atque in duplici
natura, societate atque amore molitur unum. Fetibus non jam gignendis
tantummodo, sed etiam fovendis, tuendis alendisque conspirat. Rebus
inter quas corpus agit, et quibus corpus sustentat, consuetudine sese
innectit, et ab eis quasi membris aegre separatur: quae consuetudinis
vis etiam sejunctione rerum ipsarum atque intervallo temporis non
discissa, memoria vocatur. Sed haec rursus omnia posse animam etiam
in bestiis nemo negat.
Tertius gradus animae.
72. Ergo attollere in tertium gradum, qui jam est homini proprius,
et cogita memoriam non consuetudine inolitarum, sed animadversione
atque signis commendatarum ac retentarum rerum innumerabilium, tot
artes opificum, agrorum cultus, exstructiones urbium, variorum
aedificiorum ac moliminum multimoda miracula; inventiones tot signorum
in litteris, in verbis, in gestu, in cujuscemodi sono, in picturis
atque figmentis; tot gentium linguas, tot instituta, tot nova, tot
instaurata; tantum librorum numerum, et cujuscemodi monumentorum ad
custodiendam memoriam, tantamque curam posteritatis; officiorum,
potestatum, honorum dignitatumque ordines, sive in familiis, sive
domi militiaeque in republica, sive in profanis, sive in sacris
apparatibus; vim ratiocinandi et excogitandi, fluvios eloquentiae,
carminum varietates, ludendi ac jocandi causa milleformes
simulationes, modulandi peritiam, dimetiendi subtilitatem, numerandi
disciplinam, praeteritorum ac futurorum ex praesentibus conjecturam.
Magna haec et omnino humana. Sed est adhuc ista partim doctis atque
indoctis, partim bonis ac malis animis copia communis.
Quartus gradus animae.
73. Suspice igitur atque insili quarto gradui, ex quo bonitas
incipit, atque omnis vera laudatio. Hinc enim anima se non solum
suo, si quam universi partem agit, sed ipsi etiam universo corpori
audet praeponere, bonaque ejus bona sua non putare, atque potentiae
pulchritudinique suae comparata discernere atque contemnere: et inde
quo magis se delectat, eo magis sese abstrahere a sordibus, totamque
emaculare ac mundissimam reddere et comptissimam; roborare se adversus
omnia, quae de proposito ac sententia dimovere moliuntur; societatem
humanam magni pendere, nihilque velle alteri quod sibi nolit accidere;
sequi auctoritatem ac praecepta sapientium, et per haec loqui sibi
Deum credere. In hoc tam praeclaro actu animae inest adhuc labor, et
contra hujus mundi molestias atque blanditias magnus acerrimusque
conflictus. In ipso enim purgationis negotio subest metus mortis saepe
non magnus, saepe vero vehementissimus: non magnus tum cum
robustissime creditur (nam videre hoc utrum sit verum, non nisi
perpurgatae animae licet) tanta Dei providentia justitiaque gubernari
omnia, ut nulli mors inique accidere possit, etiamsi eam forte iniquus
intulerit. Vehementer autem formidatur mors in hoc jam gradu, cum et
illud eo creditur infirmius, quo sollicitius quaeritur; et eo ipso
minus videtur, quo tranquillitas propter metum minor est,
investigandis obscurissimis rebus pernecessaria. Deinde quo magis
magisque sentit anima, eo ipso quo proficit, quantum intersit inter
puram et contaminatam; eo magis timet, ne, deposito isto corpore,
minus eam possit Deus quam seipsa ferre pollutam. Nihil autem
difficilius quam et metuere mortem , et ab illecebris hujus mundi,
sicut pericula ipsa postulant, temperare. Tanta est tamen anima, ut
etiam hoc possit adjuvante sane justitia summi et veri Dei, qua haec
universitas sustentatur et regitur; qua etiam factum est, ut non modo
sint omnia, sed ita sint, ut omnino melius esse non possint. Cui
sese in opere tam difficili mundationis suae adjuvandam et perficiendam
piissime tutissimeque committit.
Quintus gradus animae.
74. Quod cum effectum erit, id est, cum fuerit ab omni tabe anima
libera maculisque diluta, tum se denique in seipsa laetissime tenet,
nec omnino aliquid metuit sibi aut ulla sua causa quidquam angitur.
Est ergo iste quintus gradus: aliud est enim efficere, aliud tenere
puritatem; et alia prorsus actio qua se inquinatam redintegrat, alia
qua non patitur se rursus inquinari. In hoc gradu omnifariam concipit
quanta sit: quod cum conceperit, tunc vero ingenti quadam et
incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem
veritatis, et illud, propter quod tantum laboratum est, altissimum et
secretissimum praemium.
Sextus gradus animae.
75. Sed haec actio, id est, appetitio intelligendi ea quae vere
summeque sunt, summus aspectus est animae, quo perfectiorem, meliorem
rectioremque non habet. Sextus ergo erit iste gradus actionis: aliud
est enim mundari oculum ipsum animae, ne frustra et temere aspiciat,
et prave videat; aliud ipsam custodire atque firmare sanitatem; aliud
jam serenum atque rectum aspectum in id quod videndum est, dirigere.
Quod qui prius volunt facere quam mundati et sanati fuerint, ita illa
luce reverberantur veritatis, ut non solum nihil boni, sed etiam mali
plurimum in ea putent esse, atque ab ea nomen veritatis abjudicent, et
cum quadam libidine et voluptate miserabili in suas tenebras, quas
eorum morbus pati potest, medicinae maledicentes refugiant. Unde
divino afflatu, et prorsus ordinatissime illud a Propheta dicitur:
Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus
meis (Psal. L, 12). Spiritus enim rectus est, credo, quo fit
ut anima in veritate quaerenda deviare atque errare non possit. Qui
profecto in ea non instauratur, nisi prius cor mundum fuerit, hoc
est, nisi prius ipsa cogitatio ab omni cupiditate ac faece rerum
mortalium sese cohibuerit et eliquaverit.
Septimus gradus animae.
76. Jamvero in ipsa visione atque contemplatione veritatis, qui
septimus atque ultimus animae gradus est; neque jam gradus, sed
quaedam mansio, quo illis gradibus pervenitur; quae sint gaudia, quae
perfructio summi et veri boni, cujus serenitatis atque aeternitatis
afflatus, quid ego dicam? Dixerunt haec quantum dicenda esse
judicaverunt, magnae quaedam et incomparabiles animae, quas etiam
vidisse ac videre ista credimus. Illud plane ego nunc audeo tibi
dicere, nos si cursum quem nobis Deus imperat, et quem tenendum
suscepimus, constantissime tenuerimus, perventuros per Virtutem Dei
atque Sapientiam ad summam illam causam, vel summum auctorem, vel
summum principium rerum omnium, vel si quo alio modo res tanta
congruentius appellari potest: quo intellecto, vere videbimus quam
sint omnia sub sole vanitas vanitantium (Eccle. I, 2 ). Vanitas
enim est fallacia, vanitantes autem vel falsi, vel fallentes, vel
utrique intelliguntur. Licet tamen dignoscere quantum inter haec, et
ea quae vere sunt, distet; et quemadmodum tamen etiam ista omnia Deo
auctore creata sint, et in illorum comparatione nulla sint; per se
autem considerata, mira atque pulchra. Tunc agnoscemus quam vera
nobis credenda imperata sint, quamque optime ac saluberrime apud matrem
Ecclesiam nutriti fuerimus, quaeve sit utilitas lactis illius quod
apostolus Paulus parvulis se potum dedisse praedicavit (I Cor.
III, 2): quod alimentum accipere cum quis matre nutritur,
utilissimum est; cum jam grandis est, pudendum: respuere cum opus
est, miserandum; reprehendere aliquando aut odisse, sceleris et
impietatis: tractare autem ac dispensare commode, laudis et charitatis
plenissimum est. Videbimus etiam naturae hujus corporeae tantas
commutationes et vicissitudines, dum divinis legibus servit, ut etiam
ipsam resurrectionem carnis, quae partim tardius, partim omnino non
creditur, ita certam teneamus, ut certius nobis non sit, solem, cum
occiderit, oriturum. Jam vero eos qui ad exemplum salutis nostrae ac
primitias, a Filio Dei potentissimo, aeterno, incommutabili
susceptum hominem, eumdemque natum esse de virgine, caeteraque hujus
historiae miracula irrident, sic contemnemus, tanquam eos pueros, qui
cum pictorem propositis tabulis, quas intueatur, pingentem viderint;
non putent posse hominem pingi, nisi aliam picturam, qui pingit
aspexerit. Tanta autem in contemplanda veritate voluptas est,
quantacumque ex parte eam quisque contemplari potest, tanta puritas,
tanta sinceritas, tam indubitanda rerum fides, ut neque quidquam
praeterea scisse se aliquando aliquis putet, cum sibi scire videbatur;
et quo minus impediatur anima toti tota inhaerere veritati, mors quae
antea metuebatur, id est ab hoc corpore omnimoda fuga et elapsio, pro
summo munere desideretur.
|
|