|
79. Quaerimus quippe de animae potentia, et fieri potest ut haec
omnia simul agat, sed id solum sibi agere videatur quod agit cum
difficultate, aut certe cum timore . Agit enim hoc multo quam caetera
attentior. Ascendentibus igitur sursum versus, primus actus, docendi
causa, dicatur animatio; secundus, sensus; tertius, ars; quartus,
virtus; quintus, tranquillitas; sextus, ingressio; septimus,
contemplatio. Possunt et hoc modo appellari: de corpore; per
corpus; circa corpus; ad seipsam; in seipsa; ad Deum; apud Deum.
Possunt et sic: pulchre de alio; pulchre per aliud; pulchre circa
aliud; pulchre ad pulchrum; pulchre in pulchro; pulchre ad
pulchritudinem; pulchre apud pulchritudinem. De quibus omnibus post
requires, si quid videbitur aperiendum: nunc ideo volui toties ista
signare vocabulis, ne te moveat cum alii aliis nominibus eadem vocant,
aut aliter etiam partiuntur; et ob hoc aut ista aut illa improbes.
Innumerabilibus enim modis eaedem res et appellari, et dividi possunt
rectissime ac subtilissime; sed in tanta copia modorum utitur quisque,
quo se congruenter uti existimat.
|
|