|
4. E. Et hoc interim satis est: dic nunc quanta sit anima. A.
Quomodo quaeris quanta sit? Non enim intelligo utrum ejus quasi
spatium latitudinis vel longitudinis, vel roboris, vel horum simul
omnium requiras; an quantum valeat nosse velis. Solemus enim quaerere
quantus fuerit Hercules, id est, in quot pedes statura ejus porrecta
fuerit. Et item quantus vir fuerit, id est, quantae potentiae atque
virtutis. E. Utrumque de anima scire cupio. A. Atqui illud
superius dici non potest, nec omnino intelligi de anima. Non enim
ullo modo, aut longa, aut lata, aut quasi valida suspicanda est
anima: corporea ista sunt, ut mihi videtur; et de consuetudine
corporum sic animam quaerimus. Ideoque bene praecipitur etiam in
mysteriis, ut omnia corporea contemnat, universoque huic mundo
renuntiet, qui, ut videmus, corporeus est, quisquis se talem reddi
desiderat, qualis a Deo factus est, id est, similem Deo: non enim
alia salus animae est, aut renovatio, aut reconcilaitio auctori suo.
Quamobrem quanta sit anima secundum inquisitionem hanc tibi respondere
non possum; sed possum affirmare, neque illam longam esse, nec
latam, nec robustam, neque aliquid horum quae in mensuris corporum
quaeri solent. Et hoc cur existimem, rationem tibi reddam, si
placet. E. Placet vero, ac vehementer exspecto: videtur enim mihi
quasi nihil esse anima, si nihil est horum. A. Prius ergo si
videtur, ostendam tibi multas esse res quas non possis dicere nihil
esse, nec tamen in eis invenire aliqua hujusmodi spatia, qualia in
anima requiris: ut non solum non tibi ex eo anima nihil esse videatur,
quod in ea non invenis longitudinem, sive aliquid tale; sed eo
pretiosior et pluris aestimanda sit, quo nihil horum habet. Deinde
utrum vere nihil horum habeat, videbimus. E. Utere quo vis ordine
ac modo, ego audire et discere paratus sum.
|
|