|
5. A. Recte facis: sed volo interroganti mihi respondeas;
fortasse enim ea quae te docere conor, ipse jam nosti: credo enim non
te dubitare hanc arborem non esse omnino nihil. E. Quis
dubitaverit. A. Quid illud? num dubitas justitiam multo esse hac
arbore meliorem? E. Ridiculum istud quidem est, quasi vero ulla sit
comparatio. A. Liberaliter mecum agis; sed illud nunc attende: cum
constet ita hanc arborem esse deteriorem quam est justitia, ut nec
comparanda quidem tibi videatur, et hoc lignum non esse nihil confessus
sis; placetne tibi ut ipsam justitiam nihil esse credamus? E. Quis
hoc demens crediderit? A. Recte omnino: sed fortasse arbor haec
propterea tibi videtur esse aliquid, quod longa est pro suo modo, et
lata, et robusta; quae si detraxeris, nihil erit. E. Ita
videtur. A. Quid ergo? justitia, quam non nihil esse confessus
es, imo quiddam longe divinius hac longeque praestantius, videtur tibi
longa esse? E. Nullo modo mihi justitia aut longa, aut lata, aut
tale aliquid cogitanti potest occurrere. A. Si igitur nihil horum
est justitia, et tamen ipsa nihil non est; cur tibi anima nihil
videtur, nisi ejus aliqua longitudo sit? E. Age; jam non mihi
videtur ex eo nihil esse anima, quod nec longa, nec lata, nec robusta
sit, sed utrum vere ita sit, nondum a te dictum esse scis. Fieri
enim potest, ut multa sint magni aestimanda, quae istis careant; sed
non continuo ex hoc genere animam esse credendum puto.
6. A. Scio istud nobis enodandum restare, et hoc me deinceps
explicaturum promiseram: verum quia res subtilissima est, et longe
alios mentis oculos quaerit, quam humana consuetudo in quotidianae
vitae actibus habere solita est; admoneo te, ut per ea, per quae te
ducendum existimo, libens pergas, nec nostro quodam necessario
circuitu defatigatus, aegre tuleris aliquanto te tardius ad id quod
cupis pervenire. Nam prius abs te quaero, utrum corpus ullum putes
esse, quod non pro modo suo habeat aliquam longitudinem, et
latitudinem, et altitudinem? E. Quam dicas altitudinem, non
intelligo. A. Illam dico qua efficitur ut interiora corporis
cogitentur, aut etiam sentiantur, si perlucet ut vitrum; quanquam si
hoc demas corporibus , quantum mea opinio est, neque sentiri possunt,
neque omnino corpora esse recte existimari. Hinc mihi volo aperias
quid tu sentias. E. Prorsus non dubito corpora omnia his carere non
posse. A. Quid illud? potes cogitare ista tria non esse nisi in
corporibus? E. Non intelligo quomodo alibi esse possint. A. Ergo
animam non putas esse aliud quam corpus? E. Si etiam ventum corpus
esse confitemur, negare non possum corpus mihi animam videri: nam tale
aliquid eam esse cogito. A. Corpus quidem ventum esse tam concedo,
quam si me de fluctu interrogares. Nam nihil aliud quam istum aerem
commotum ac agitatum ventum esse sentimus; quod in loco
tranquillissimo, et ab omnibus ventis quietissimo vel brevi flabello
approbari potest, quo etiam muscas abigentes aerem commovemus,
flatumque sentimus. Quod cum evenerit occultiore quodam motu
coelestium vel terrenorum corporum per magnum spatium mundi, ventus
vocatur, ex diversis partibus coeli nomina etiam diversa sortitus. An
tibi aliter videtur? E. Mihi vero nihil, et probabile esse accipio
quod dicis: sed ego animam non ipsum ventum, sed tale aliquid esse
dixi. A. Dic mihi prius, utrum ipsum ventum cujus mentionem
fecisti, habere aliquam longitudinem, latitudinem et altitudinem
sentias. Deinde videbimus utrum tale aliquid anima sit, ut hoc modo
etiam quanta sit, investigare possimus. E. Quid hoc aere longius,
et latius, et altius facile inveniri potest, quem commotum, ventum
esse nunc abs te mihi persuasum est?
|
|