|
7. A. Recte dicis: sed numquidnam animam tuam putas esse nisi in
corpore tuo? E. Ita puto. A. Intrinsecus tantum, ut tanquam
utrem impleat ; an tantum forinsecus, velut tectorium; an et
intrinsecus et extrinsecus eam esse arbitraris? E. Hoc sentio quod
ultimum requisisti. Nam nisi esset intrinsecus, nihil in visceribus
nostris vitale haberetur; nisi esset extrinsecus, non etiam in cute
leviter possit sentire pungentem. A. Quid ergo amplius quaeris
quanta sit anima, cum videas esse tantam quantam ipsa spatia corporis
patiuntur? E. Si hoc ratio docet, nihil amplius requiro. A.
Recte facis nihil quaerere amplius quam docet ratio. Sed haec ratio
videturne tibi firmissima? E. Quando aliam non invenio, videtur.
Suo enim loco quaeram, quod me multum movet, utrum haec figura eadem
maneat cum corpore excesserit: nam hoc inter discutienda ultimum me
posuisse memini. Sed quoniam de numero animarum quaerere, ad
quantitatem mihi videtur pertinere, non esse hoc loco praetereundum
existimo. A. Non incongrue existimas, sed prius de spatio ejus quod
me adhuc movet, explicemus, si placet, ut etiam ego aliquid discam,
si tibi jam satisfactum est. E. Quaere ut vis; nam tua ista
simulata dubitatio, dubitare me verissime facit de hoc ipso quod jam
peractum esse praesumpseram.
8. A. Dic mihi, quaeso te, utrum ea quae appellatur memoria, non
tibi nomen inane videatur. E. Cui hoc videri potest? A. Animae
hanc esse arbitraris, an corporis? E. Et hinc dubitare ridiculum
est. Quid enim? exanime corpus meminisse aliquid credi, aut
intelligi potest? A. Meministine tandem urbis Mediolanensis? E.
Valde memini. A. Nunc ergo quia ejus facta mentio est, recordaris
quanta et qualis sit? E. Recordor sane, ac nihil recentius atque
integrius? A. Nunc ergo cum oculis eam non videas, animo vides.
E. Ita est. A. Meministi, credo etiam, quarto spatio terrarum
nunc a nobis longe absit. E. Ita et hoc memini. A. Vides itaque
animo etiam ipsam locorum distantiam. E. Video. A. Cum igitur
anima tua hic sit ubi corpus, nec ultra spatium ejus porrigatur, ut
superior ratio demonstrabat, unde fit ut illa omnia videat? E. Per
memoriam hoc fieri puto, non quod illis locis sit praesens, A.
Imagines ergo illorum locorum memoria continentur. E. Ita sentio:
nam et quid ibi nunc agatur ignoro; quod utique non ignorarem, si
animus meus usque ad ea loca porrigeretur, praesentiaque sentiret.
A. Verum mihi videris dicere: sed certe istae imagines corporum
sunt. E. Ita necesse est: non enim aliud sunt urbes terraeque,
quam corpora.
9. A. Nunquamne intuitus es parva specilla, aut nunquam in pupilla
oculi alieni faciem tuam vidisti? E. Imo saepe. A. Cur multo
brevior quam est apparet? E. Quid enim velles aliud quam ut pro modo
speculi videretur? A. Necesse est ergo imagines corporum, si parva
sunt corpora in quibus apparent, parvas apparere. E. Necesse
omnino. A. Cur ergo, cum tam parvo spatio sit anima quam corpus est
ejus, tam magnae in ea possunt exprimi imagines, ut et urbes, et
latitudo terrarum, et quaeque alia ingentia apud se possit imaginari?
Volo enim cogites paulo diligentius, quanta et quam multa memoria
nostra contineat, quae utique anima continentur. Qui ergo fundus
est, qui sinus, quae immensitas quae possit haec capere, cum et eam
tantam quantum corpus est superior ratio docuisse videatur? E. Non
invenio quid respondeam, nec satis explicare possum, quantum me ista
moveant: et multum me ipse derideo, qui superiori rationi tam cito
consenseram, ut ex isto corporis modo quanta sit anima terminarem.
A. Non ergo jam tibi tale aliquid videtur, qualis ventus est? E.
Nullo modo: nam etiamsi aer iste cujus quasi fluctum ventum esse
probabiliter creditur, universum istum mundum possit implere,
innumerabiles tales tantosque mundos secum anima imaginari potest, quas
imagines quo spatio contineat suspicari non possum. A. Vide ergo ne
melius sit eam credere, ut superius dixeram, nec longam, nec latam,
nec altam, sicut mihi de justitia concesseras. E. Facile
assentirem, nisi me plus conturbaret, quo rursum pacto tantorum
spatiorum imagines innumerabiles nulla sua et longitudine, et
latitudine, et altitudine capere possit.
|
|