|
A. Figuram interim voco, cum aliquod spatium linea lineisve
concluditur, tanquam si circulum faceres, aut quatuor lineas finibus
suis sibimet jungeres, ita ut nullius finis ab alterius copulatione
liber esset. E. Quid dicas figuram, jam me videre arbitror; sed
utinam tam viderem quo ista tendant, aut quid ex his effecturus sis,
ut ego quod de anima requiro, sciam.
12. A. Hoc initio te admonui, et postulavi ut patienter ferres
aliquantum circuitum nostrum, quod item quaeso ut facias. Non levis
res quaeritur, non facilis ad cognoscendum: nosse enim hoc plane ac
tenere volumus, si fieri potest. Aliud est enim cum auctoritati
credimus, aliud cum rationi. Auctoritati credere magnum compendium
est, et nullus labor: quod si te delectat, poteris multa legere,
quae magni et divini viri de his rebus necessaria quae videbantur,
salubriter imperitioribus quasi nutu quodam locuti sunt, credique sibi
voluerunt ab iis, quorum animis vel tardioribus vel implicatioribus
alia salus esse non posset. Tales enim homines, quorum profecto
maxima multitudo est, si ratione velint verum comprehendere,
similitudinibus rationum facillime decipiuntur, et in varias noxiasque
opiniones ita labuntur, ut emergere inde ac liberari, aut nunquam,
aut aegerrime queant. His ergo utilissimum est excellentissimae
auctoritati credere, et secundum hoc agere vitam. Quod si tutius
putas, non solum nihil resisto, sed etiam multum approbo. Si autem
cupiditatem istam refrenare non potes, qua tibi persuasisti ratione
pervenire ad veritatem, multi et longi circuitus tibi tolerandi sunt,
ut non ratio te adducat, nisi ea quae sola ratio dicenda est, id est
vera ratio; et non solum vera, sed ita certa, et ab omni similitudine
falsitatis aliena, si tamen ullo modo haec ab homine inveniri potest,
ut nullae disputationes falsae aut verisimiles ab ea te possint
traducere. E. Nihil jam praepropere desiderabo: agat ac ducat ratio
qua vult , dummodo perducat.
|
|