DE RECTITUDINE CATHOLICAE CONVERSATIONIS TRACTATUS


ADMONITIO IN TRACTATUM DE RECTITUDINE CATHOLICAE CONVERSATIONIS.

Exstat iste tractatus in libro secundo Vitae S. Eligii episcopi Noviomensis, cap. 15, collectus nimirum ac descriptus opera Audoeni Vitae ejusdem auctoris, qui piissimi praesulis monita ad plebem suam quotidiana et praecipua comprehendere hoc sermone studuit. Diebus namque singulis, ait Audoenus, plebem sibi commissam infatigabiliter salutaribus monitis exhortabatur . . . . . Nam collectis undique ad ecclesiam turbis multa quidem et magna breviter in sermone complexa, sed in aedificatione spiritualiter copiosa, cum prophetica fiducia exaltans vocem, hujuscemodi ad eos proferebat monita: Rogo vos, fratres charissimi, et cum grandi humilitate admoneo, etc. Repraesentat illuc Audoenus sermonem integrum, eoque finito subjicit: Haec summatim de tanti viri familiaribus monitis hucusque narrasse sufficiat; quae ille etsi non sub unius diei articulo ex ordine ut digesta sunt percurrebat, diversis tamen temporibus hujusmodi semper praecepta populis intimabat. Concinit vetus codex noster Germanensis, qui hunc ipsum tractatum seorsim ab Eligii Vita scriptum exhibet cum hocce titulo: Incipiunt sermones beati Eligii, quos cum summo studio plebi proferebat ex locupletissimo cordis thesauro. Ea tamen quae ibi profert Eligius, traxit pene omnia ex Caesarianis Sermonibus, qui per Galliam universam et per Hispanias procurante Caesario (uti a nobis alias observatum fuit) in ecclesiis lectitabantur. Adi tomi superioris Appendicem, et confer sermones 29, 78, 110, 116, 141, 210, 249, 258, 265, 266, 273, 275, 277, 278, 279, 289, etc. In illis et ipsa Eligii verba reperies, et locos quosdam planius quam isthic explicatos. Ex sermone, verbi gratia, 129, n. 2, et ex 130, n. 1 et 2, intelliges quod hic, n. 5, legitur, Nullus vetulas faciat: ubi Jacobus Sirmondus perinde atque in concilio Antissiodorensi, scribendum vitulas putabat. Item hanc Eligii sententiam n. 9, Qui ante legitimas nuptias concubinam habere praesumit, pejus peccat, quam qui adulterium committit, sic accipiendam, ut pejus peccare ille non ob aliud existimetur, nisi quia ipsius factum perniciosioris exempli est, disces ex ejusdem Appendicis sermone 288, n. 5, et ex 289, n. 4, ubi hanc istius sententiae rationem affert Caesarius, Quia qui adulterat, adhuc tam grave malum secrete vult agere . . . . . ille vero qui publice concubinam habere voluerit . . . . . rem exsecrabilem toto populo vidente licenter se putat admittere. Sic nempe aliis praebet occasionem errandi, ut impune licere id credant. Nam peccata, uti ait Augustinus in Enchiridio cap. 80, quamvis magna et horrenda, cum in consuetudinem venerint, aut parva aut nulla esse creduntur.