CAPUT 8

Haec, fratres, considerantes pariter, et qui praeestis, et quibus praeestis, in Dei timore vos solidate. Retinete quae dicta sunt, facite quae praecepta sunt. Habete semper Christum in mente, signum ejus in fronte. Scitote quia multos adversarios habetis, qui cursum vestrum impedire festinant. Idcirco omni loco, omni hora, crucis signaculo vos armate, crucis vexillo vos munite: hoc enim solum timent, illud solum expavescunt, hoc et vobis datum est scutum, in quo possitis sagittas maligni ardentes exstinguere, Porro magna res est signum Christi, et crux Christi: sed illis solis prodest qui faciunt mandata Christi. Ut ergo vobis prosit, praecepta ejus totis viribus adimplere contendite: et sive sedetis, sive ambulatis, sive manducatis , sive in lectum ascendatis, sive a stratu surgatis, jugiter signum Christi muniat frontem vestram, ut vos semper memoria Dei et vigilantes protegat, et in sopore custodiat. Et quoties in nocte excitati fueritis, et somnus ex oculis evolaverit, mox fabiis signum crucis occurrat. Mens quoque orationibus occupetur, ac Dei praecepta in corde volvantur, ne stupido pectori repente subrepat inimicus, vel per fatuam incuriam serpat ad animam adversarius avidus. Et cum in sensu vobis turpem suggesserit cogitationem, proponite vobis futurum Dei judicium, inferni supplicium, gehennae poenas, tartari tenebras: quae impii patientur. Si haec feceritis, statim turpis cogitatio evanescet, nec vos deseret virtus Christi; quia verum est quod propheta canit, Sperantes in Domino misericordia circumdabit (Psal. XXXI, 10).