CAPUT 9

Sed cum haec omnia, auxiliante Domino, impleveritis, scitote quia hoc moleste accepturus est diabolus, quod videat vos a societate sua discedere; et ob hoc fortasse aliquas nequitias aut infirmitates vobis immittet. Nolite pro hoc desperare; quia ad vos probandos permittet hoc Deus fieri, ut cognoscat si ex toto corde vos ad ejus misericordiam tenetis, vel si veraciter in eum creditis. Sed et vos cuncta patienter sufferte, et Deum in omnibus benedicite ut in vobis possit impleri quod scriptum est, Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jacobi I, 12). Consoletur vos et hoc quod dicit Apostolus: Quia cum tribulamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). Necnon et illud: Flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Et illud: Quos amat Dominus, arguit et castigat (Prov. III, 11). Quod si semel vel bis nequitias quas immittit, viriliter atque fideliter pro Dei amore sustinueritis; ita ipsum postea a vestra infestatione Deus dignabitur repellere, ut ulterius vobis nunquam possit nocere. Ita ergo vos si veri et non falsi christiani estis, omnes diabolicas circumventiones fugite ac despicite, et tota mente vos ad Deum tenete; ut quaecumque adversa vobis inimicus immiserit, patienter et fortiter toleretis. Nam et si per sortilegos aut divinos aliqua praedixerit, et ita evenerit, nolite mirari: quia spiritus per aera volantes, facile possunt praevidere aliqua futura. De hac re divina Scriptura contestatur dicens: Etiamsi vera vobis dixerint, nolite credere eis; tentat enim vos Dominus Deus vester, utrum timeatis eum an non (Deut. XIII, 3). Illud etiam scitote, quia nec vos, nec aliquid quod ad vos pertinet, laedere poterit inimicus, nisi quantum permiserit Deus. Permittit autem hoc Deus, quia peccata hominum haec exigunt. Permittit autem duabus ex causis: ut aut probet si boni estis, aut castiget si peccatores. Sed qui patienter dispensationem Dei sustinuerit, ut cum perdiderit aliquid, dicat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21); pro ista patientia aut coronam recipiet si justus est, aut indulgentiam si peccator. Quod si murmuraverit, vel desperaverit; rerum pariter et animae damnum incurret. Sed mihi credite, fratres, quia si ex toto corde semper in timore Dei permanseritis, et praecepta ejus custodieritis, ita ut nullas ex gentili consuetudine adinventiones observetis; nihil vobis inimicus nocere poterit, sed omnia vestra prosperabuntur. Recto enim christiano nec auguria, nec alia quaelibet figmenta nocere possunt: quia ubi signum crucis cum fide et timore Dei praecesserit, nihil ibi poterit nocere inimicus. Tepidis vero et negligentibus ideo nocere possunt, quia relinquentes Dei praecepta, per vitae suae negligentiam prava opera exercendo, ipsi se daemonum potestati spontanea tradunt voluntate: qui si in servitio Christi perseverarent, et per ejus auxilium solummodo confiderent, nihil prorsus mali paterentur.