|
Haec ergo scientes, totis vos viribus ad Dei misericordiam
tenete, opera bona semper agite, et de substantia vestra pauperibus
erogate. Qui plus habet, plus tribuat; qui vero minus, de hoc ipso
largiatur beatus et hilaris. Unusquisque quod praevalet, tribuat:
quia nimirum est unde gaudebit. Scilicet qui dat parum, accipiet
multum; sicut Dominus ad Apostolos promittit dicens, Centuplum
accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29).
Dat, inquam, nummum, et comparat coeleste regnum; dat parvam
pecuniam, et emit vitam aeternam. Tenete ergo vos ad eleemosynam;
quia, sicut scriptum est, eleemosyna de morte liberat, et qui eam
fecerit, non ibit in tenebras (Tob. IV, 11). Unusquisque
quantum praevalet, tantum porrigat. Qui habet aurum, det aurum: et
qui habet argentum, det argentum: qui vero non habet pecuniam, cum
bono animo det pauperibus et buccellam; et si non habet integram, ex
eo quod habet frangat, et partem egeno tribuat. Sciat quia quamvis
parum cum bono animo tribuerit, acceptabile Deo erit. Dominus enim
non copia largitatis, sed benevolentia et devotione delectatur et
pascitur largientis. Ut autem nullus pauper ab eleemosyna se excusare
possit, ipse Dominus pro calice aquae frigidae se mercedem redditurum
esse promisit (Matth. X, 42). Qui enim a Deo plures
facultates accepit, magis utique judicii periculum sustinebit. Potuit
nempe Deus omnes divites facere: sed pauperes ideo in hoc mundo esse
voluit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent. Redimite
ergo vos, charissimi, dum habetis in potestate pretium; date
eleemosynam de bono et justo labore, et non de alterius rapina.
Audite modo ante fores vestras pauperes rogantes, ut et ipsi pro vobis
in die judicii rogent. Prophetam attendite clamantem: Qui
averterit, inquit, aurem suam ab egeno, et ipse invocabit Dominum,
et non exaudiet eum (Prov. XXI, 13). Date ergo de eo quod
Deus dedit vobis; quia ipse accipit quod pauperibus datis. Ipsi
quidem datis, sed vobis in futurum transmittitis; non unde ventrem
impleatis, sed unde flammas exstinguatis: quia sicut aqua exstinguit
ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33).
Hinc Dominus per prophetam dicit: Dabunt singuli redemptionem
animarum suarum, et non erit in eis morbus neque casus. Date ergo,
dum licet, redemptionem animarum vestrarum: redimite vos ipsi dum
vivitis, quia post mortem nemo vos redimere potest.
|
|