CAPUT 11

Unusquisque de quali ingenio vel artificio vivit, de ipso decimam Deo in pauperibus vel ecclesiis donet. Consideret quia omnia Dei sunt per quae vivit, sive terra, sive flumina, sive semina, vel omnia quae sub coelo vel super coelos sunt: et si ipse non dedisset, nihil utique haberet. Nam Deus noster, qui dignatur totum dare, decimam de suo dignatur a nobis repetere, non sibi penitus, sed nobis profuturam. Sic enim ipse per prophetam promisit dicens: Inferte, inquit, omnem decimam in horreis meis, et probate me in his, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis fructus terrae usque ad abundantiam (Malach. III, 10). Reddite ergo libenter decimam ex omnibus quae possidetis super terram, quod cognoscitis Deo placere, de frumento, de vino de legumine, de feno, de auro, de argento, de pecoribus, insuper et lanarum ex ovium tonsione. Nolite de cuncta substantia vestra fraudare decimam: ne vobis novem partes auferantur, et sola decima remaneat. Convertimini ad hoc, dicit Dominus, ut aperiam vobis cataractas coeli, et effundam vobis benedictionem meam (Ibid. 7). Si igitur dederitis voluntarie, plus semper Dominus dabit vobis: si non dederitis, quanticumque pauperes in locis in quibus habitatis, fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum rei eritis. Insuper immittet vobis Dominus pestilentiam et famem: et perdetis totum quod habetis, necnon adhuc et animas vestras. Ut autem haec vobis non veniant, festinate cum bono animo dare, unde animas vestras possitis redimere. Nec eligatis cui misericordiam faciatis, ne forte praetereatis eum qui meretur accipere: quia nescitis in quem Christus dignetur advenire. Scitote, quia quod pauperi vel peregrino in terra largimini, sedenti in coelo datis, qui dixit, Qui vos recipit, me recipit (Matth. X, 40); et, Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Id. XXV, 40).