|
Inter haec autem omnia quae Dominus exerceri praecepit
bonitatis opera, nihil aliud a vobis quaerit, nisi salutem animarum
vestrarum: et ut timeatis eum semper, et custodiatis ejus mandata.
Quod si feceritis, dabit vobis, sicut per Moysen pollicitus est,
pluvias congruo tempore, et terra vestra gignet germen suum: erit
abundantia fructuum, pomorum, vinearum et segetum, et abundabitis
omnibus bonis. Et dabit vobis pacem per circuitum, et absque terrore
eritis, ipseque habitabit inter vos. E contra, si non custodieritis
praecepta ejus, in vobis venient plagae ab eodem Moyse praedictae,
pestilentia scilicet, fames et gladius: eritque coelum sicut ferrum,
et terra quasi aeramentum; nec proferet terra germen suum, et segetes
omnes delebuntur, omnisque labor vester incassum consumetur. Insuper
consurgent in vos hostes vestri, et devorabit vos gladius, et erit
terra vestra deserta et desolata (Levit. XXVI, 3-45). Et
tunc clamabitis prae angustia, et non exaudiet vos Dominus, sicut per
prophetam minatur dicens: Locutus sum, et non audierunt; et
clamabunt, et non exaudiam (Zach. VII, 13). Etiam propheta
clamat: Non est abbreviata manus Domini, ut non possit salvare aut
exaudire; sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum
vestrum, et peccata vestra avertunt faciem ejus ne exaudiat (Isai.
LIX, 1, 2). Ut ista vero vobis non contingant, custodite quae
praecepta sunt. Implete Dei mandata, ut vivatis, et bene sit
vobis, nihilque calamitatis eveniat. Ipse enim per prophetam
consolatur dicens: Si egerint, inquit, poenitentiam pro
iniquitatibus suis, et ego poenitentiam agam super malum quod locutus
sum, ut facerem eis; et non faciam, dicit Dominus (Jerem.
XVIII, 8). Haec ergo, fratres, semper in mente tenete, haec
verba filiis et vicinis vestris narrate. Haec rememoramini dum sedetis
in domibus vestris, et dum ambulatis, nec obliviscamini ea cum bene
fuerit vobis: sed Deum semper timete, et ipsi soli servite; ne
irascatur contra vos furor ejus. Scitote quia ipse custodit pactum et
mirericordiam diligentibus se, et custodientibus praecepta sua,
omnesque ab eis tollet languores. Considerate quia, sicut Joannes
apostolus praenuntiat, Novissima hora est (I Joan. II, 18).
Ideoque nolite jam mundum diligere (Ibid. 15, etc.); quia cito
transit, et omnis concupiscentia ejus cum eo. Vos autem facite
voluntatem Domini, ut maneatis in aeternum, et habeatis fiduciam cum
apparuerit, nec confundamini in adventu ejus. Nemo vos seducat. Qui
facit justitiam, justus est: et qui facit peccatum, ex diabolo est.
Et utique omne peccatum, sive furtum, sive adulterium, sive
mendacium, sine daemonis operatione non fit. Considerate, quaeso,
quam perniciosum est opera diaboli exercere, ejusque participem fieri,
non in requie, sed in poena gehennae. Idcirco quotiescumque
peccatis, nolite expectare mortifera securitate, ut vulnera ipsa
putrescant, nec alia insuper augeatis; sed continuo per poenitentiae
confessionem vobis medicinam adhibere festinate. In magnis etiam
operibus vos jugiter dilatare contendite; ut qui fuit hactenus
superbus, sit jam humilis; qui erat adulter, sit castus; qui solebat
furari aut res alienas tollere, incipiat jam proprias Ecclesiis aut
pauperibus erogare; qui fuit invidus, sit benignus; qui erat
ebriosus, sit sobrius; qui fuit iracundus, sit patiens: qui fecit
alteri injuriam, cito petat veniam; cui injuria facta est, absque
mora dimittat, ut et illi dimittatur. Aut quare non dimittat fratri
parum, ut ei dignetur Deus dimittere totum?
|
|