|
Nam et hoc eleemosynae genus est, ut dimittat aliquis ex toto
corde ei a quo laesus exstiterit. Quod si aliquis ita sit pauper, ut
nullam rem habeat unde eleemosynam corporalem faciat; quia non potest
fieri ut ab aliquibus non patiatur injuriam, si ex toto corde omnibus
in se peccantibus indulgeat, et contra nullum hominem odium in corde
teneat, atque omnes sicut semetipsum diligat, hoc ei procul dubio pro
maxima eleemosyna reputabitur. Ut autem in nos peccantibus liberius
dimittamus, hortatur nos Dominus in Evangelio dicens: Si
dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester
coelestis peccata vestra; si non dimiseritis, nec Pater vester
dimittet vobis (Matth. VI, 14, 15). Nemo ergo se
circumveniat, nemo se seducat: quia qui vel contra unum hominem in hoc
mundo odium tenet, quidquid Deo in bonis operibus obtulerit, perdet
totum: quia non mentitur apostolus terribiliter clamans, Qui odit
fratrem suum, homicida est, et mendax est, et in tenebris ambulat
(I Joan. III, 15). Hoc loco fratrem, omnem hominem oportet
intelligi; quia omnes in Christo fratres sumus. Ergo, fratres,
idcirco vos ad inimicorum dilectionem admoneo, quia ad sananda
peccatorum vulnera nullum fortius medicamentum esse cognosco. Licet
grandis sit labor inimicos diligere in hoc saeculo, sed magnum erit
praemium in futuro. Qui hic dilexerit inimicos, erit Dei amicus:
non solum amicus, sed etiam filius, sicut ipse, quod supra jam
praemisimus, pollicetur dicens: Diligite inimicos vestros,
benefacite his qui oderunt vos, et orate pro calumniantibus vos, ut
sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Matth. V, 44).
Qui ergo diligit, possidebit requiem: qui enim non diligit, sicut
dicit Apostolus, manet in morte (I Joan. III, 14).
|
|