|
Cum haec ita sint, charissimi, dilectionem veram, non falsam
ad invicem habetote: actus vestros semper ad Deum dirigite, et
quidquid potestis pro amore Dei et vitae aeternae, laborate. Currite
dum lucem habetis, priusquam tenebrae vos comprehendant (Joan.
XII, 35). Cum laboratis pro carne, laborate et pro anima. Si
curritis pro carne, quam post modicum tempus vermes devoraturi sunt in
sepulcro; plus currite pro anima, ut ornata bonis operibus sine fine
laetetur in coelo. Ante omnia quando jejunatis, quod prandere debetis
pauperibus erogate: et sicut Dominus in Evangelio docet, Cum
jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes, ut videamini ab
hominibus; sed illi soli qui videt in absconso. Et iterum monet:
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini
ab eis (Matth. VI, 16, 18). Plus ergo semper de cibo
cordis quam de cibo corporis cogitate: et dum in mundo versamini,
aeternam vitam bene vivendo vobis emite. Lectiones divinas in ecclesia
libenter audite; et quae auditis jugiter in domibus recolite: ut
quomodo corpus pascitur cibo, sic anima reficiatur Dei verbo. Certum
est enim quia qualis est caro quae post multos dies percipit cibum;
talis est anima quae raro pascitur Dei verbo. Ergo, charissimi,
sive ambulatis, sive sedetis, sive operamini, vel per omnia
quaecumque agitis, semper quod ex divina lectione audistis ad mentem
reducite, semperque evangelica praecepta in corde ruminate.
|
|