CAPUT 15

Ante omnia luxuriam fugite, concupiscentiam malam vitate; timentes illud quod Dominus in Evangelio dicit: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Uxores legitimas absque ulla simulatione diligite, sicut Apostolus praecepit, dicens: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Et secundum eumdem apostolum: Mulieres viris suis subjectae sint, et timeant sicut Deum (Ephes. V, 25, 22). Nec quisquam vir legitimam uxorem quacumque occasione dimittere praesumat: quia, secundum sententiam Domini, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari (Matth. V, 32). Concubinas vero sive ante nuptias sive post nuptias habere prohibemus: quia omnino illicitum est. Nam qui uxorem legitimam ducere cogitat, dignum est ut virginitatem usque ad nuptias custodiat, et post nuptias nullam alteram praeter unam legitimam conjugem cognoscat, sicut apostolus Paulus praecepit. Ipse fidem servet ei, sicut eam sibi servare vult; nec peccet cum alia, sicut nec suam cum alio viro vult peccare: timens illud quod idem apostolus terribiliter proclamat dicens, Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Quidquid enim de jure connubii mulieribus non licet, nec viris omnino licet. Nam qui ante legitimas nuptias habere concubinam praesumit, pejus peccat, quam qui adulterium committit; et ob hoc dignus est a consortio Christianorum separari. Quod si non poenituerit, aeterna illum flamma sine remedio cruciabit.