CAPUT 16

Quapropter, christiane, fuge fornicationem, erubesce jam sub oculis Dei et Angelorum peccare. Capitalia crimina omni nisu detestare, quae sunt sacrilegium, homicidium, adulterium, falsum testimonium, furtum, rapina, superbia, invidia, avaritia, iracundia, ebrietas. Haec sunt enim crimina quae mergunt homines in supplicium aeternum: ex quibus quicumque in se vel unum habere cognoscit, si poenitentiam non egerit, sine ullo remedio in gehenna ignis ardebit. Et ideo, o anima christiana, vigila, ora, cave semper praedicta crimina: et quidquid boni praevales, age pro vita aeterna. Aperi pauperibus manum tuam; ut Christus tibi aperiat januam suam, et intres in gaudia paradisi. Noli ipse te tradere in perditionem; quia Christus pro te suum effudit sanguinem. Satis te charum habuit, quem tam charo pretio comparavit. Terreat te metus gehennae, quo sic possis abstinere ab operibus pravis. Omni hora mortem adesse spera, et futura judicia Dei super te jugiter formida: ut tibi possit aptari quod scriptum est, Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Quod male fecisti emenda dum potes, dum habes licentiam poenite. Veniam non desperes si ad meliora convertaris; quia desperatio pejor est omni peccato. Nullatenus ergo de Dei misericordia desperes, nec post centum peccata, nec post mille crimina: quia nulla est tam grandis culpa, quae poenitendo non habeat veniam. Quamvis ergo quisque te irritet, quamvis convicietur, quamvis injuriam tibi faciat; tu tace, patiens esto, nec rependas contumeliam; et melius tacendo vinces injuriam. Cum maledicitur tibi, tu benedic: et magnam habebis gratiam, si non laedas a quo laesus es. Nullum despicias, non servum, non egenum: quia forsitan melior est apud Deum, quam tu; et quia omnes, secundum Apostolum, unum sumus in Christo Jesu (Galat. III, 28); et quia non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34); sed, sicut scriptum est, Unusquisque quod fecerit bonum, hoc accipiet a Domino, sive servus, sive liber (Ephes. VI, 8). Non detrahas fratri tuo, nec facias calumniam proximo tuo, nec vi opprimas eum: sed sicut per Moysen dicitur, Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non affliges eum more servorum per potentiam, sed cum timore Dei age circa illum. Memento quoniam tu servus es (Levit. XXV, 39, 43, 41). Non oderis fratrem tuum in corde tuo; sed publice argue illum, ut non habeas super illum peccatum (Id. XIX, 17). Hinc et Dominus in Evangelio dicit, Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII, 15); et rursum, Si septies, inquit, in die peccaverit, et toties poenituerit, dimitte ei (Luc. XVII, 4); et iterum, Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23 et 24). Haec te, christiane, praecepta revocent ad concordiam, haec dulcia Christi medicamenta curent odii vulnera: quae si contempseris, terribilem in te sententiam retorques, qua dicitur, Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: vel, qui dixerit fratri suo, Racha, aut Fatue, reus erit gehennae ignis (Ibid. 22). Ecce audisti, charissime, quid timeas, quid observes. Habe ergo charitatem, tene patientiam, fuge discordiam, impone frenos linguae tuae, ne trahat ad gehennam animam tuam: quia secundum Scripturam, Mors et vita in manibus linguae consistit (Prov. XVIII, 21); et Vir linguosus non dirigetur in terra (Psal. CXXXIX, 12).