|
Haec sollicita consideratione pensantes, fratres charissimi,
verba simul et mores componite. Sectamini semper justitiam, amate
Christi praecepta. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus
cogitationes suas: et revertatur ad Dominum, sicut propheta clamat,
et miserebitur ejus; quia pius est ad ignoscendum (Isai. LV,
7). Ipse enim admonet dicens, Convertimini ad me, et sanabo
contritiones vestras (Osee XIV, 3, 5). Et rursus: Quaerite
bonum et non malum, ut vivatis; et erit vobiscum Dominus exercituum.
Et iterum: Odite malum, et diligite bonum; ut misereatur Dominus
vestri (Amos V, 14, 15). Ecce hoc ipse Dominus per
prophetam clamat; et si me audire contemnitis, saltem vel ipsum
audite. Ipse etiam in Evangelio consolatur peccatores dicens, Non
veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V,
32). Ipse iterum admonet dicens, Primum quaerite regnum Dei et
justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI,
33). Et iterum: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et
invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Id. VII, 7). Modo
enim Dominus pro ineffabili pietate sua non solum admonet, sed et
rogat ut convertamur ad eum. Audiamus ergo eum dum rogat; ne si non
facimus, non audiat nos cum judicabit. Audiamus et Scripturam
dicentem, Fili, miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX,
24). Quid ad haec respondet humana fragilitas? Deus rogat ut tui
miserearis, et non vis: quomodo te audiet in die necessitatis
supplicantem, cum tu eum pro te ipso non audis rogantem? Si modo haec
neglexeritis, fratres, quid facietis in die judicii, vel ad cujus
confugietis auxilium? Si, inquam, modo neglexeritis talia Dei
hortamenta, non effugietis tunc inferni tormenta: nec vos poterit
aurum vel argentum liberare, neque divitiae, quae nunc in angulis
absconditis, et ex quibus arrogantes effecti salutem vestram obliti
estis. Hinc namque Dominus per prophetam dicit, Visitabo super vos
mala, et quiescere faciam superbiam impiorum, et arrogantiam fortium
humiliabo (Isai. XIII, 11). Et rursum admonet dicens,
Redite, praevaricatores, ad cor (Id. XLVI, 8): quiescite
agere perverse, discite bene facere, succurrite oppresso, defendite
pauperem, et viduam et advenam et pupillum nolite calumniari (Id.
I, 16 et 17).
|
|