CAPUT 18

Haec ergo, fratres, in mente retinete, haec magnopere custodire festinate. Pugnate ut separati a diabolo, conjungamini Deo qui vos redemit. Stupeant Gentes de conversatione vestra: et si detrahant vobis, etiam et irrideant Christianitatis vos opera sectari, ne conturbemini ex hoc; reddent enim de eo rationem. Totam ergo spem vestram in Christi misericordia ponite: et non solum ab actu impudico, sed etiam a cogitationibus sordidis animas vestras custodite; quia Dominus Deus justus judex et de cogitationibus judicat. Et hoc moneo, fratres, ut superbiam penitus deponatis, per quam de coelo diabolus corruit: quia, sicut apostolus testatur, Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jacobi IV, 6). Unde Dominus in Evangelio dicit, Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Et iterum, Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Jurandi etiam consuetudinem funditus omittite; quia valde in hac parte Dei praeceptis contraitis, Domino in Evangelio prohibente: Dico, inquit, vobis non jurare omnino, neque per terram, neque per caput, neque per aliud quodcumque: sit autem sermo vester, Est, est; Non, non. Injuriantibus quoque vobis, proferte praecepta Dei quibus dicitur, Dico vobis non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram; et, Qui vult tunicam tuam tollere, remittas ei et pallium; et iterum, Qui petit a te, da ei; et qui tollit quae tua sunt, ne repetas (Id. V, 34-37, 39, 40,) 42. Orandi utique rationem illam teneatis necesse est, quam Dominus praecepit dicens, Cum oratis, non in multiloquio, sed in secreto cordis orate; et Pater vester qui videt in absconso, reddet vobis. Scit, inquit, Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum (Id. VI, 5-8). Haec ergo verba, charissimi, recolite, haec jugiter praecepta reminiscimini. Ubicumque estis, memoriam Christi in colloquio miscete: quia ipse dicit, Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Id. XVIII, 20). Scandala etiam fugite: quia Dominus graviter notat eum qui lites concitat, dicendo: Vae homini illi per quem scandalum venit (Ibid. 7). In compassione vero proximi illam sententiam tenete, qua in Evangelio dicitur, Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat. Et illud, Date, et dabitur vobis (Luc. III, 11; VI, 38). Dominicis semper mementote verbis quibus dicitur, Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque petieritis, fiet vobis (Joan. XV, 7). Ipsum quoque Apostolum audite clamantem, Tempus breve est: reliquum est, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29-31). Ut autem plus concupiscamus coelestia quam terrena, Dominum audiamus dicentem: Nihil enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26). Ut vero diligamus charitatem, evangelista Joannes hortatur dicens, Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. Et iterum: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 12, 16). Necnon et Paulus excellentiam charitatis simili modo profert, dicens: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Hinc iterum monet dicens, Omnia vestra in charitate fiant (Id. XVI, 14). Et iterum, Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Ipse etiam pravos quosque ad tramitem perfectionis blande coercens dicit, Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 28). Et illud, Fugite fornicationem. Quia omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Et iterum, Neque avari regnum Dei possidebunt, neque fornicarii, neque adulteri, neque ebriosi, neque fures, neque maledici, neque rapaces (I Cor. VI, 18, 8-10). Idem apostolus cupiditatem coercens dicit, Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Ergo, fratres, abjicite cupiditatem, sectamini charitatem, deponite impietatem, supportate invicem cum humilitate, illud omnimodis praecaventes quod Apostolus ad Romanos scribens infert, Revelabitur, inquiens, ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum (Rom. I, 18). Necnon et illud quod voce Veritatis in Evangelio comminatur: Qui faciunt, inquit, iniquitatem, mittentur in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 50). Considerate igitur quam saevus quamque tremendus sit ille ignis: et qui modo nec unum quidem suffert digitum in ignem mittere, timeat ibi cum toto corpore in saecula cruciari.