|
Rogo ergo vos, ut si vultis ab illo igne vel ab illa poena
liberari, desistatis jam amplius peccare: et Dominum per prophetam
attendite clamantem, Revertimini recedentes ab iniquitatibus vestris,
et sanabo vos (Ezech. XVIII, 32). Et iterum: Nolo
mortem, inquit, impii, sed ut revertatur et vivat (Id.
XXXIII, 11). Et per Isaiam clamat dicens, Quando
conversus ingemueris, salvus eris (Isai. XLV, 22). Per
Joel quoque similiter commonet dicens, Convertimini ad me in toto
corde vestro, in jejunio et fletu et planctu (Joel. II, 12).
Ecce quot testimonia ad conversionem vestram ex divinis oraculis
prolata sunt. Vigilate ergo sollicite; quia quanto proximum finem
mundi diabolus prospicit, tanto crudelius contra Christianos saevit:
ut quia cito se damnandum cognoscit, plures sibi socios in poenam
multiplicet, cum quibus utique sine fine crucietur. Cavete ergo
attentius, et jugiter cum Dei timore conversamini: scientes quia
unusquisque vestrum Angelum Dei habet, qui observat jugiter quae
egerit. Et si quidem bene agit, gaudium sancto Angelo sibi
adhaerenti gignit: si vero mala opera exercet, Angelum sanctum a se
repellit, et malignum sibi daemonem conjungit. Quapropter,
charissimi, haec me loquente, introrsus ad vos redite, conscientias
vestras discutite: si dignas mentes angelici consortii geritis,
praevidete; et si vos bonos ac dignos Deo conspicitis, de meritis
vestris nunquam superba mente praesumatis, sed magis de caetero cum
humilitate cavete. Si vero peccatis vos obnoxios cernitis, nullatenus
desperate (tantum facite in corde pactum cum Deo, ut jam amplius non
peccetis); sed fiducialiter veniam sperate, quia Dominus sinum suae
pietatis assidue patefacit, et omnes ad se recipere per poenitentiam
quaerit. Nam etsi adulter quis, aut meretrix, aut fur, aut
ebriosus, aut mendax, vel etiam filiorum necator fuerit; tantum de
caetero poenitens caveat, et indulgebit illi Deus. Publicanum de
Evangelio, et latronem, nec non et meretricem, sed et Paulum sumite
in exemplum, qui de semetipso dicit, Prius fui blasphemus et
persecutor et contumeliosus; sed misericordiam Dei consecutus sum,
quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Et vos
ergo, si forte ignoranter admisistis, reparate vos, quaeso, dum
licet, per poenitentiam. Confitemini Domino in totis praecordiis
vestris, quoniam bonus est: doleat vos non egisse quod bonum est. Et
qui poenitet, ita poeniteat, ut ulterius jam lugenda non committat.
Et qui pauperiores in hoc saeculo estis, nolite ob hoc contristari:
quia si bene agitis, ditiores eritis in coelo.
|
|