CAPUT 20

Denique cavete ne quis turpem sermonem ex ore proferat: et, secundum Apostolum, Fabulis variis et doctrinis nolite seduci (Hebr. XIII, 9). Sed corripite inquietos, consolamini pusillanimes, patientes estote ad omnes (I Thess. V, 14). Et omnis sermo malus ex ore vestro non procedat (Ephes. IV, 29), timentes illud quod scriptum est, Pervertunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33). Crapulam etiam et ebrietatem perhorrescite: quia Dominus per se ipsum hoc redarguit dicens, Cavete ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Et Apostolus prohibet dicens, Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Procul dubio enim qui plus manducat aut bibit quam expedit, et peccatum incurrit, et sanitatem servare non valet: quia cum venter aut venae nimia fuerint satietate repletae, illico necesse est ut libido in membris generetur. Unde et alibi scriptum est, Vinum multum potatum amaritudo est animae, et ruina multiplicans imprudenti offensionem, minuens virtutem, et faciens vulnera (Eccli. XXXI, 39, 40). Et haec quidem dico, non ut creaturam Dei malam asseram, aut judicem esse damnandam; sed ut vos cautiores sobrioresque reddam. Imo et admoneo, ut nullam Dei creaturam dicatis malam; quia Deus cuncta valde bona creavit (Gen. I, 31). Nam quaecumque nobis mala esse videntur aut nocent; nostro vitio, non sua natura, nobis mala existunt. Ideoque, fratres, solum diabolum, qui superbiendo factus est malus, detestantes, tantorum bonorum creatorem Dominum glorificate. Cavete semper viam latam, quae ducit ad interitum: apprehendite angustam, per quam reperitur aeterna latitudo. Pauperes et peregrinos ad convivium revocate, Dominumque de hac re praecipientem attendite: Cum facis, inquit, prandium aut coenam, noli vocare divites qui conviventur tecum; sed voca pauperes, debiles, caecos, claudos, et beatus eris, quia non habent unde tibi retribuant; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Luc. XIV, 12-14). Nec enim justum est, ut in populo christiano, qui uno pretio sunt redempti, et uni Domino serviunt, alii distentis epulis ventribus et ebrii incedant, alii famis periculo deficiant. Prorsus peccatum est, ut nostra superflua a tineis devorentur, et pauperes nec vetustissima quaeque recipere mereantur. Quare non consideratis, quia pari conditione in hunc mundum venistis, uniusque Domini servi estis, simili etiam exitu de mundo migrabitis; et si bene agitis, ad unam beatitudinem venietis? At quare pauper vobiscum non accipiat cibum, qui vobiscum accepturus est consortium Angelorum? Quare non accipiat vel veterem tunicam, qui pariter accepturus est immortalitatis stolam? Haec, fratres, considerantes, ita pauperum curam gerite, ut uberrimam pro his retributionem in coelis accipiatis. Mendacium semper fugite, quia non minimum crimen est, Scriptura dicente, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Et, Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Et David ad Dominum, Perdes, inquit, omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Et Apostolus, Deponentes, inquit, mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV, 25).