|
In hac ergo vita positi ita agite, ut cum hinc migraveritis,
et caro vestra a vermibus coeperit devorari in sepulcro, anima ornata
bonis operibus cum sanctis omnibus laetetur in coelo. Retrahat vos a
malis operibus vel peccatorum interitus. Eorum quos jam praemisistis
attendite calamitates. Considerate divitum sepulcra, vel eorum qui
ante parvum tempus vobiscum erant, quid fuerunt, et quid sunt, vel
quid eis divitiae vel cupiditas saeculi profuerunt. Ecce nihil ex eis
nisi soli cineres remanserunt: qui si loqui possent, haec vobis procul
dubio dicerent, Utquid infelices tantum pro saeculi cupiditate
discurritis? Utquid vos vitiis et criminibus repletis? Considerate
ossa nostra, ut vel sic vobis horreat cupiditas vel miseria vestra.
Quod vos estis, nos fuimus: quod nos sumus, vos eritis. Ista
omnia, fratres, sollicita consideratione pensate, et haec
considerantes, expavescite: diem mortis ante oculos semper ponite, et
ad emendationem quantum potestis festinate. Nolite negligere quod vos
pius Dominus sustinet peccantes: quia quanto diutius exspectat ut
emendetis, tanto gravius vindicabit si neglexeritis. Si forte putatis
quod finis mundi tardius veniat, vel unusquisque consideret suum
finem. Ecce dum libenter ac jucundissime moratur homo in mundo,
multaque in longo tempore disponit agenda, repente rapitur in mortem,
et ex improviso aufertur a corpore. Sed ille beatus est, qui antea
semper horam illam habuerit ante oculos, et festinaverit in illa hora
mortis paratus inveniri, ut possit tanti metus terrorem evadere. Quod
si vultis scire, cum metu magno, charissimi, magnisque doloribus
separatur anima a corpore. Veniunt enim Angeli eam assumere, ut
perducant ante tribunal metuendi judicis: tunc et illa memorans opera
sua mala, quae die noctuque gessit, contremiscit et ingemiscit, et
quaerit ea fugere, induciasque petere, dicens, Date mihi vel unius
horae spatium. Tunc quasi simul loquentia omnia opera ejus dicunt,
Tu nos egisti, tua opera sumus, non te deserimus, sed tecum semper
erimus, tecumque pergemus ad judicium. Haec quidem peccatoris anima
agit, quae cum horrendo timore separatur a corpore, et pergit plena
peccatis et ingenti confusione depressa. Justi vero anima cum
separatur a corpore, non timet, nec expavescit: sed magis cum gaudio
egreditur, et cum exsultatione pergit ad Deum deducentibus se Angelis
sanctis. Illam ergo horam modo, fratres, timete, ne tunc timeatis:
illam nunc praecavete, ut tunc securi esse possitis. Mementote
jugiter, quia in medio laqueorum diaboli ambulatis; et ideo semper
parati estote, ut quando Domini praeceptum missum fuerit, liberi ab
omni labe peccati ad requiem transire possitis. Nec arbitremini vos
diu in hoc mundo mansuros; quia nimirum proveniet, ut non concedatur
post dominicum praeceptum missum nec unius horae spatio vel momento in
hac vita consistere. Cavete igitur ne de exitu vestro tristitiam
faciatis Angelis sanctis, et gaudium inimicis. Scitote vero quia
anima cum a corpore avellitur, statim aut in paradiso pro bonis
meritis, aut certe pro peccatis in inferno continuo praecipitatur.
Quapropter eligite modo quod vultis, et hoc jam in vita vestra, hic
disponite, aut perpetualiter gaudere cum sanctis, aut sine fine
cruciari cum impiis. Itaque vel saltem poenae vos terreant, si
praemia non invitant: et praesentem mundum si despicere non valetis,
vel cum justitia possidete. Qui in juventute erravit, saltem in
senectute resipiscat; et mala quae peccando commisit, poenitendo jam
expurget. Ecce paulatim deficit mundus, et cuncta quae videntur,
velociter tanquam nebula aut tanquam vespertina umbra transeunt. Ecce
quod olim praenuntiabatur, praesenti tempore jam perspicue cernitur:
subtrahuntur omnia bona, et crescunt quotidie mala. Nolite ergo,
fratres, mundum jam diligere, quem tanta cernitis cum velocitate
transire: nolite in ejus amore anchoram cordis jam figere, quem sic ad
finem conspicitis declinare: praesertim cum Apostolus clamet, quod
amicitia hujus mundi inimica sit Deo.
|
|