|
Vitam ergo aeternam ex omnibus praecor diis vestris amate, quam
nunquam in saecula finiatis. Illuc festinate, ubi semper vivatis, et
ubi jam mori nunquam timeatis. Si enim sic amatis istam miseram
fluidamque vitam, ubi cum tanto labore vivitis, et ubi vix currendo,
satagendo, sudando, suspirando necessariis corporis satisfacitis:
quanto magis amare debetis vitam aeternam, ubi nullum unquam laborem
sustinebitis, ubi semper summa est securitas, secura felicitas, felix
libertas, libera beatitas; ubi implebitur illud quod Dominus in
Evangelio dicit, Erunt homines similes Angelis (Matth. XXII,
30); similes utique non substantia, sed beatitudine. Et illud:
Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Id.
XIII, 43). Qualis putas erit tunc splendor animarum, quando
solis claritatem habebit lux corporum? Ibi jam non erit ulla
tristitia, nullus labor, nullus dolor, nullus timor, nulla mors;
sed perpetua semper sanitas perseverabit. Nulla ibi consurget
malitia, nulla carnis miseria, nulla aegritudo, nulla omnino
necessitas. Non erit ibi fames, non sitis, non frigus, non aestus,
non lassitudo jejunii, nec ulla tentatio inimici, non jam peccandi
voluntas, nec ulla delinquendi possibilitas; sed totum exsultatio,
totum laetitia possidebit, hominesque Angelis sociati sine ulla carnis
infirmitate vernabunt. Ibi ergo erit laetitia certa, ibi requies
secura, ibi pax vera, ibi jucunditas infinita, ubi si locus obtinendi
ullus fuerit, amittendi in saecula nullus erit. In qua beatitudine
quod semel adipiscitur, semper tenetur. Nihil loco illo
magnificentius, nihil gloriosius, nihil clarius, nihil pulchrius,
nihil verius, nihil munificentius, nihil illa bonitate sincerius,
nihil illa abundantia copiosius. Ibi semper pax et summa solemnitas,
ibi vera et certa felicitas est. Ibi jam non formidabitur ferocissimus
hostis, qui cupit jugiter animas jugulare: nec timebuntur ultra ignita
diaboli jacula, neque ulla inimici tentamenta. Non incutiet terrorem
barbarorum immanitas, nec ulla ulterius timebitur adversitas. Non ibi
formidabitur ferrum, non ignis, nec facies omnino truculenta
tortoris. Nemo in loco illo glorioso indiget vestimento; quia non est
illic frigus, nec aestus, nec ulla aeris inaequalitas. Nullus ibi
esurit, nullus tristatur, nullus est peregrinus: sed omnes qui ibidem
attingere meruerunt, securi ut in patria vivent. Non ultra jam
adversabitur caro spiritui, nec ullum timebitur periculum: sed
inenarrabilia cum Angelis ac sempiterna a Christo praemia
retribuentur, et quod oculos non vidit, sicut dicit Apostolus, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus se (I Cor. II, 9). Ecce qualem beatitudinem
perditurus erit, qui se modo, dum licet, emendare noluerit. Idcirco
nos, fratres, Domino auxiliante dedignemur ultra servire peccato,
quibus tanta beatitudo praeparatur in coelo.
|
|