CAPUT 23

Dum ergo tempus est, festinemus Deum nobis propitium facere: despiciamus quae terrena sunt, ut adipiscamur coelestia. Cogitemus nos peregrinos esse in hoc saeculo, ut liberius festinemus ad coelum: velociter enim transeunt, et cito tanquam umbra praetereunt cuncta quae hic videntur. Perpendamus quales erimus in die judicii, Dei et Angelorum conspectibus praesentandi, quando opera nostra erunt nobis ante oculos ponenda. Qualis erit illa confusio, cui contigerit pro peccatis suis in conspectu Dei omniumque hominum erubescere, qui hic nec unum quidem hominem in se peccantem vult inspicere? Vel quis erit pavor tunc Deum iratum videre, quem placatum non valet universitas comprehendere? Illum ergo diem semper timeamus, quem modo praevidere nullatenus possumus. Illum diem jugiter paveseamus, et vel sic actus nostros a malo revocemus. Consideremus quis terror erit in die illo, cum de coelis Dominus ad judicandum venerit saeculum. Quis metus erit Deum videre, ad cujus adventum universa elementa quatientur, ac coelum cum terra contremiscet, virtutesque coelorum commovebuntur? Tunc nimirum praecinentibus Angelorum tubis, omnes gentes quaecumque sub coelo fuerint et omnis homo tam viri quam feminae in eo sexu unusquisque quo natus fuit in mundo, boni simul et mali, sancti et peccatores, vel quicumque ab initio mundi nati, ac mortui fuerint, sive a bestiis devorati, sive ab igne consumpti, sive ab aquis absorpti, omnes simul in momento temporis atque in ictu oculi resurgent (I Cor. XV, 52), in ipsis sine dubio corporibus atque in ipsa carne quam hic habuerunt; scilicet in virum perfectum et in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13), in qua et ipse Dominus resurrexit a mortuis. Et omnes ante judicium Christi venient, pariterque eum et electi et reprobi suis oculis videbunt, sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna et majestate, constipatum agminibus Angelorum: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et plangent super se omnes tribus terrae, et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet justos quidem a dextris suis, impios autem a sinistris. Tunc dicet ad eos qui a dextris ejus erunt, Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus et in carcere, et visitastis me. Haec quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXIV, 29; XXV, 32-36, 40). Tunc omnibus aspicientibus ostendet livores et fixuras clavorum, in ipso sine dubio corpore, quod pro peccatis nostris vulneratum est: et ita compellans peccatores dicet, Ego te, homo, de limo terrae manibus meis formavi, et inter paradisi delicias, quod non merebaris, collocavi: sed tu me meaque jussa contemnens, deceptorem sequi maluisti, unde et justa poena damnatus inferni suppliciis es deputatus. Postea misertus sum tui, carnem assumpsi, in terris inter peccatores habitavi, contumelias et verbera pro te sustinui: ut te eriperem, colaphos et sputa suscepi; ut tibi dulcedinem paradisi redderem, acetum cum felle bibi. Propter te vepribus coronatus; cruci affixus, lancea vulneratus sum. Propter te mortuus et in sepulcro positus, ad inferna descendi. Ut te ad paradisum reducerem, tartari claustra adii; ut tu in coelo regnares, inferni profunda penetravi. Agnosce ergo quae pro te, impietas humana, pertuli. Ecce livores quos pro te excepi, ecce clavorum foramina quibus in cruce affixus pependi. Suscepi dolores tuos, ut te possem sanare; suscepi poenam, ut darem tibi gloriam: suscepi mortem, ut tu viveres sine fine: conditus latui in sepulcro, ut tu regnares in coelo. Haec omnia pro vobis sustinui. Ampliora horum quid vobis debui facere, et non feci? Dicite nunc vel ostendite mihi quid passi estis propter me , aut quid boni egistis pro vobis. Ego cum essem invisibilis, sponte propter vos incarnatus sum: cum essem impassibilis, propter vos pati dignatus sum: cum essem dives, propter vos egenus factus sum. Sed vos humilitatem meam et praecepta mea semper renuentes, seductorem magis quam me secuti estis. Ecce modo non potest aliud justitia mea judicare, nisi quod merentur opera vestra recipere. Ergo quod ipsi elegistis, tenete. Contempsistis lucem, possidete tenebras: amastis mortem, ite in perditionem: secuti estis diabolum, ite cum ipso in ignem aeternum. Quis, putas, erit tunc moeror, quis luctus, quae tristitia, quae angustia, cum haec fuerit adversus impios prolata sententia? Tunc enim erit dura separatio a dulci sanctorum consortio: et traditi in potestatem daemonum, ibunt in ipsis corporibus suis cum diabolo in supplicium aeternum, et permanebunt semper in luctu et gemitu. Procul quippe exsulati a beata paradisi patria cruciabuntur in gehenna, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, nunquam poenas finituri, nunquam requiem accepturi; sed per millia millium annorum in inferno cruciandi, nec unquam in saecula liberandi. Ibi nec qui torquet, aliquando fatigatur; nec qui torquetur, unquam moritur. Sic enim ibi ignis consumit, ut semper reservet; sic tormenta aguntur, ut semper renoventur. Juxta vero qualitatem culpae, poenam ibi unusquisque sustinet gehennae. Non ibi auditur aliud nisi fletus, et planctus, et stridor dentium; non erit aliud consolamentum, nisi flammae et terrores poenarum: ardebuntque miseri cum peccatoribus sine fine in ignem aeternum semper in saecula saeculorum. Justi autem ibunt in vitam aeternam, in ipsa sine dubio carne quam hic habuerunt; et sociabuntur Angelis sanctis in regno Dei gaudiis deputati perpetuis, nunquam jam morituri, nunquam corruptionem visuri, sed semper laetitia ac dulcedine Christi saturati, et fulgebunt sicut sol in gloria et claritate, quam praeparavit Deus diligentibus se. Et quanto amplius aliquis alio obediens Deo in hac vita fuerit; tanto illic ampliorem mercedem accipiet: quantoque amplius hic Deum amaverit, tanto tunc eum propius videbit .